Articles

Affichage des articles du mars, 2017

Soliloquium e Guiana 25 - Acta diurna regionis (die 29 m. Martii)

Image
Ecce acta diurna e Guiana Francogallica.
Heri plus decem milia reclamantium pompâ ingenti in uiis Caiennae incesserunt.  Efflagitabant ut ministri nationis in Guianam uenirent ac tractarent de regionis difficultatibus in quibus uiolentia urbana, paupertas, inopia munerum scholarumque. Populi indigenae quoque Amazoniâ oriundi se reclamantibus iunxerant. Incolarum numerus paulo minor in urbe Saint-Laurent congregata est reclamandi causâ.
Dum haec in praefecturae capite geruntur, paucissimi dinumerabantur homines in reliquis oppidis quod scholae et pleraeque tabernae clausae erant. 
Diurnarii Guyane 1e nuntiauerunt numquam ante tantam multitudinem in regione reclamasse. Consentiunt cunctationem moderatorum in Europa causam fuisse cur tot incolae motui ciuili interessent.
Lutetiae ministra Taubira, regione Guianâ oriunda, asseuerauit moderatores quamquam agere deberent, cum D fratribus tractare posse dum cucullos nigros tollerent. Hi enim homines, qui multis reclamantibus praesunt, i…

Soliloquium e Guiana 24 - Acta diurna regionis (die 28 m. Martii)

Image

Soliloquium e Guiana 23 - Acta diurna regionis (die 27 m. Martii)

Image
Saluéte amíci amicaeque Latine loquentes. Mihi nomen est Renaud Mercier, siue Latine Reginaldus Mercator. Hodie nuperrimos nuntios de Guiana Francogallica tradam.  Primo statum urgentium regionis nostrae memorabo: ante paucos dies, agricolae, laboratores plurium negotiationum necnon plúrimae sodalitates ciuíles reclamare coeperunt alii de difficultatibus oeconomicis alii de uiolentia urbana. Nec morâ in plerisque uiis claustra eo consilio posuerunt  ne autoraedarii urbes aut inire aut exire possent. Heri propter inopiam bonorum reclamantes claustra ex autouiis paucas per horas sustulerunt ut incolae obsonare possint. Sed collegia opificum et sodalitates ciuiles decreuerunt totam omnium operarum cessationem . Tabernae, officia publica, scholae, collegia, lycaea, omnia clausa manebunt praeter nosocomia sedesque biocolytarum. Nemo scit quando labor redintegrari possit. Legatio Lutetiâ Parisiorum missa est, sed reclamantes ac nonnulli aediles recusant emissarios conuenire. Sodalitas enim…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 29

Image
Tariq confusus, dum interloquentem agnoscere conatur, oculos in eum defigere coepit ; iam sibi inopiam memoriae reprehendens, ait : -Timeo ne... Statim Ursus semetipsum commendaturus, eum necessitudinum diplomaticarum munerisque academici admonuit. Per Fortunam procurator Ordinis Internationalis Francophoniae barbati nostri nomen sine morâ recordatus, eum comiter resalutans ueniam ob memoriae tarditatem petiit ut inuitus ei auxilio subuenerit. Quâ ex re cum animi omnium illico relaxarentur, Tariq metu relicto fretusque tali consuetudinum communitate manum Urso porrigere. Hunc autem statim paenituit Tariq dexteram accipere : qui digitos tam uehementer conterere quam taenias in inaugurationibus exquisite secare posset. -Ignoscatis, Ursus inquit, mihi interloquenti. Nonne nostrâ maxime refert nos confabulari Festum Internationale Pellicularum Francogallice Loquentium Africanarum ? Equidem exspectabam uos libello electronico responsuros esse quem nouissimâ hebdomade uobis miseram, at,…

De cucullis nigris

Hodie est dies insolitus, mirusac ut rectiusdicam, stupendus in regione nostrâ.
Sicutscitis, praefecturaGuianaest regioFrancogalliaesita in America Australi inter Surinamiam et Brasiliam. Ante paucos dies agricolaelaboratoresquenegotiationisquae in Instituto SpatialiGuianensioperatur, officia reliqueruntut de rebus suis iure reclamarent. Mox fuerunt qui claustra in uiisponerent ut autoraedariostotâregioneirelaboratumprohiberent. Haec fuit causa curheridomimihimanendum

Soliloquium e Guiana 17 - De "Uiro Inquieto" (Henning Mankell)

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 28

Image
Satis tamen constat petasos machinationesque id genus haud inutilia fuisse: in scriptoriorum documentis multa inueniuntur testimonia quibus operationes dicuntur irritae euasisse propter inopinatas biocolytarum irruptiones. Si forte emissarius in operatione apprehendatur qui nullum auxilium a superioribus suaeue nationis legato sperare possit, ipse salutem apud iudices in probationum inopia quaerat. Teleuisifica custodia hoc argumentum iamdudum probatum nuper confirmat: instrumenta imaginum captandarum, oculi electronici omnes eiusdem farinae machinae hinc computatris insertae illinc muris lucanaribusue adfixae haud melius quam homines ipsi uultus eorum cernunt qui capita sua tegunt. Mox plateam Kodaly praeteriuere situmque deplorauere quo muri domorum sub Imperio Austro-Hungarico aedificatarum conficiebantur. Etenim ambulantibus sufficiebat in cauponâ Persicâ sedere ut illinc duplicem seriem columnarum plateam amplectentium adinstar alarum commode obseruarent. At uterque cum se …

Soliloquium e Guiana 20 - De discipulis peregrinis linguam Latinam colentibus

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 27

Image
-Al-Nosra uel potius factio Syriana Al-Qaidae mense Aprili 2011 condita est... Hanc satis constat e sphaerâ fanaticorum Sunnitarum creatam esse quos tyrannus Syrianus, Bachar-El-Assad, initio belli ciuilis in hâc regione etiamnunc saeuientis liberauit. Is enim credidit se captiuuis missis uiam pacis sibi paraturum esse... Falso, ut nunc patet.
Hinc Uetus Li percontari quid hoc ad Tariq attineret. Eodem tempore Ursus commodius considebat dum argumenta euolui exaudit. Mox Martha notariae opitulatura : -Ut uerum dicam, inquit, captiuos Sunniticos liberare aemulorum pacandorum causâ haud insanum consilium esse iure uidebatur quippe cum Bachar ipse, factione Siiticâ ortus, prouidere non posset ab exteriore parte oppugnatum iri. -Ab Tariq nostro, ait Ursus, ni fallor. Qui in Iordaniâ operabatur... -Profecto. Inde Syriam petiuit simul ac captiui liberati sunt. Eis auxilio subuenit ut Al-Qaïda locum sibi commodum inueniret. Haec fuit Al-Nosrae origo. -Cur fistulam electronicam in istis rebus…

Soliloquium e Guiana 19 - De institutione Latina in Belgio

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 26

Image
-Recte dicis ! (Tunc Ursus clauem memorialem e sinu prompsit ubi sigillum Ministerii Rerum Exterarum agnoscebatur:) Nihilominus indicia notabilia sub oculis uestris iam exposui.
In photographemate formâ A3 impresso discernebatur Tariq, uir mixticius, cum semi-Arabicus tum semi-nigricolor, uultu oris feroci, paulo plus XL annos natus, corporis formâ et siccâ et solidâ. Ad haec oculi nigri, parui ac quasi in orbibus repressi, genae eminentes, angulosusque nasus. -Siccior pro staturâ, Martha inquit, esse mihi uidetur... Quid dexterâ tenet ? -Istuc mox, respondit Ursus cunctaturus, aduenerimus ! Eodem tempore Khadija quasi impetum tandem facere audebat, interlocuta : -An tubulum, ait, fumisugii Persici ? Dum haec geruntur, Uetus Li mirabatur Ursum coniecturis delectari quibus conuenticuli argumentum marcescebat. Tunc hic porro : -Esto ! inquit. Ubinam adfixus est iste, ut dixisti, tubulus ? Tariq profecto tubulum nigrum longumque manu tenebat eundemque omni uinculo liberum cuius …