Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 25

Chartophylacium Marthae porrexit. Haec cum id aperuit, photographemata quae inerant accurate inspicere coepit.
-Horologium armillare tuum agnosco, ait. Quoniam in imagine conspiceris, tibi necesse fuit cum socio laborare...
-Ita. Cum professore operabar, respondit Ursus qui iuuenem collegam Iraniâ oriundum significabat. Linguam farsi, ut scitis, me Budapestini docet.
-Me certiorem facere debuisti de operationibus quibus interestis...
-Debui. At quatenus MD fere chilometra inter nos distat, silentia interdum plus ualent quam notoria in longo itineris spatio ab hostibus intercepta...
Barbatus noster uerba aurea faciebat : quicumque pro exploratione occultâ laborabant, lineas telephonicas quae « securiores » praetendebantur, irridebant. Item nullus erat nuntius, in numeros uersus, quin in litteras restitutus quandoque euaderetur.

*

Budapestini – Mense Maio 2013. Sol pulcherrimus radios in Danubii campos emittebat. Uer quod tempus anni gratissimum Hungariâ erat, diu permansurum uidebatur nec quisquam aestatis appropinquantis mentionem faciens calorem intolerabilem mox urbem inuasurum esse suspicari audebat.
Illo die dominico multi et urbicolae et periegetae post prandium praeter ambulationem Andrassy ab plateâ Deak Ferenc usque ad columnas Heroum incedebant. Uixdum unam fere horam spatiati erant cum nemora publica transgressi ad hortum zoologicum perueniebant. Alii uiam paulo flectebant ad musea uisenda, alii sub cuiusdam cauponae satis notae xystis sidebant ubi fumisugia more Persico molliter inspirabant. Ursus qui caput petaso Borsalino cooperuerat, perspicilliis solaribus nasui impositis, mensam in maeniani angulo elegit unde omnes circumsedentes conspicere posset. Lucas uero, eius maritus, aduersus assedit, nescius alioquin non modo se metra minus II ab Tariq Ben Muftar abesse sed etiam professorem linguae Persicae eos ab statione metropolitaneâ Opera sequi ac distantiam CC metrorum ab eis seruandam curare. Hic cum aduenit, sedem haud procul ab Tariq pariter selegit. Ut primum ibi sedit, sophophonio e capsâ deprompto sponsam appellauit quacum longum colloquium inchoaret.
-Nonne ille est, ait Lucas, professor linguae Persicae ?
Ad haec Ursus respondit :
-Noli eum interrumpere, quippe cum rem magni momenti disputare uideatur.
Sceleratum mendacium ! Iranianus maiorem operam dabat ut Tariq in machinulae cinematographicae conspectu uersaretur quam ut ipse puellam ad Venerem lacesseret.
-Intelligisne quid dicant ?
-Nonnulla uerba, mentitus est barbatus qui iam tres menses Persicum didicerat, nec unum quidem minutum dedicatum Arabico sermoni.
Tunc enim professor linguâ Coranicâ cum colloquenti utebatur, Farsi neglecto ne Tariq diffideret quod sectator Siiticus proxime uersaretur. Ceterum multi Occidentales etiam tunc uix inter Mahometanos distinguebant atque ob id male cernebant quomodo nationes Islamicae alterae erga alteras se gererent.

*

Bruxellis – Mense Augusto 2013. Martha photographemata accurate contemplabatur quae imagines, quippe cum pelliculâ a professore captatâ extractae essent, claritate carebant. Propterea Uetus Li collegam adfans :
-An melius sit, inquit, pelliculam ipsam spectare ?

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)