Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 24

-Modos Francogallicis dissimules significas.
-Ualde. Quin etiam, timeo ne si Tariq mortem naturalem obeat, effectus obnoxios nobis ipsis inferamus. Sin nos officinae alterius aemuli modo operandi insueto utamur, stupefactionem uniuersis suscitans manui toti tantam formidinem iniciamus ut alteri alteros in tumultu periclitentur.
-Tanquam si eum raptum Guantanamo mittamus ?
Uetus Li eo consilio interruperat ut Ursi argumenta corroboraret. Cui alter statim :
-Minime ! ait. Illi existimant eiusdem farinae esse Francogallos Americanosque. Quaecumque uterque facit, rei nulli lucro apponentur. At si hostem respexerimus et intente contemplati erimus, notabimus eum ad occidentem continuo spectare ne ab sociis nostris oppugnetur. Ecquid eueniat si Tariq mortem Budapestini obiuerit more, ut ita dicam, orientali ictus ?
-An more... Sinico ?
-Non Sinico...

*

Martha stilo inter digitos uolutante Ursum quâdam ironiâ contuita est :
-Num imaginaris me Kremlin accessuram esse ut a Vladimir Putin polonium 210 petam ?
-Noli, o Martha, nos confundere. Omnes enim scimus negotium « Litvinenko » anno 2006 a Russis perpetratum esse. Nam non te praeterit etiam antequam hunc speculatorem uenenauerunt, aliis nationibus succedere ut satis polonii compararent copias nostras decimaturae.
-Iterum notorias fidas habere uideris...
-Unusquisque nostrum acta diurna legit : expertissimi Heluetici contra Francogallicos affirmant Yasser Arafat anno 2004 polonio uenenatum mortem obiuisse.
-Ecquid ?
-Quasi per Fortunam, Francogallia Israelque utraque nuclearibus armis praedita natio pariterque a Palestinianis iam diu bello impedita, et artem et opes callebant polonii 210 conficiendi.
Tunc Li adddidit :
-Adinstar Americanorum...
-Ad has adiciam aliam in Oriente factionem quae ducem Sunniticum parui aestimet.
Ursus oculos ad Khadija flexerat :
-Irania ? illa inquit.
-Optime ! exclamauit alter ei gratulaturus. Bene uenisti in Institutum Explorationis Occultae ***.
-Ecquo tendis ?
-Partes modos finesque omnium et permiscere et confundere uolo ut superiores, post Tariq necatum, tumultu obnubilati, temere agant. Nam si eum polonio 210 uenenauerimus, Russi ob modum operandi illico accusabuntur. Tamen quoniam causa sceleris perpetrandi Moscuensibus defuerit, Mauritani eos non diu pro reis habere poterunt ; unde fiet ut haud facile discernant quis aliorum hostium in ordinem Al-Qaedae uelitetur...
Dum ceteri circumspecti silent, barbatus perrexit :
-Nonne Francogalli gestiunt potentiam suam in Maghreb conseruare ? Nonne moderatores Israel, salutem sibi laturi, magnam operam dant ne duces Al-Qaeda Sunnitas consocient ? Nonne Iraniani sperant se eo firmiores Siitas reddituros esse quo territores Sunniticos infirmiores facti erunt ?
-Equidem supputo tibi placere causam agere cum propositum iam de capsula totum machinatus sis...
-Recte dicis : sane nihil te effugit. Atqui paruis negotii rebus magis inquietor quam tacticâ ipsâ. Quarum suo quidque tempore disponendum curabimus.
Nec uocabulum « capsulam » temere usurpauerat altera quoniam Ursus inuolucrum e scrinio deprompsit ubi arma signaque Ministerii Rerum Exterarum agnosci poterant.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)