Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 23

-Sane. Quo nos deducere uis ?
-Mihi cognoscendum est quem ad finem amici Francogallici Tariq illum a nobis interimi cupiant.
Uetus Li non subridere nequiuit utpote qui talis argumenta disputationis iamdudum expectauisset. Khadija quidem, notaria ut supra dixi, in conclauis angulum regressa silenter intelligere conabatur quo uterque implicito pacto, etsi ex longâ necessitudine attriti in amicitiam, de negotio certaturi essent.
Nempe Mamma, simulacrum illud, rixae occasione abusa, in filii conspectum reuenit. Quam, ut scitis, nemini nisi ei dabatur ut aspiceret.
-Num tibi repetam...
Tunc barbatus ei interloquens ait :
-Martha, mihi libet labore nauiter fungi. Nonne nos iam plus XX annos una operati sumus ? Itaque ego siquidem tibi explano scopum nece naturae simili affligi non posse, item haud dubito quin tu mihi summam huius rei fidem habeas. Igitur tibi decernendum est siue Tariq illum more meo interimam ut Francogallis quam optime satisfaciamus an sicarium alium inuenias qui uelis nolis non modo prudentiâ careat sed magnum quoque rebus nostris detrimentum inferat.
Ursus, stans, cum eo vocis frigore loquebatur quo histriones apud Hitchcock distinguuntur.
-Nunc, ni fallor, mihi tempus est respondere, etiamsi quidquid dixero, argumentum meum nullius assis duces donec tuo cedam.
Khadija obstupuit dum Uetus Li cachinnum uix reprimit. Hanc adfans Martha iubet cafeum parare : simul enim signum dabat operationis inchoandae.
-Nolite dubitare quin Tariq noster secundas partes agat. Instigatorum autem interest...
Interloquens Ursus ait :
-Francogallorum.
-Instigatorum, iterauit altera. Instigatorum, sicut dixi, interest quemadmodum alii agentes scopo mortuo acturi sint, quem ceteri huic substituri, dein qua ratione tantum discrimen gesturi sint. Inde speramus illustratum iri dignitates ordinesque quales apud Al-Qaida in Maghreb partiantur.
-Haec igitur, Uetus Li inquit, est causa cur optent ut Tariq e casu decidat.
Ad haec Ursus :
-Nam metuunt ne si Tariq nece conspicuâ affligatur, ceteri salutem uel in fugâ uel in dissimulatione petant.
Dum loquitur, suis argumentis fretus, caminisiae manicas digitis trahebat uelut aduocatus togae sinus polire solet. Aduersus eum extremis unguibus mensam pulsabat Martha. Tunc Khadija intelligens tempus esse caffeum iterum ministrare, pocula accurate impleuit. Iam barbatus uaporem potionis nebulosam prius facete adflauit quam sermonem redintegrauit :
-O tempora, o mores ! Cum Desmet uiueret, Arabicum sordidum bibere solebamus. Potu isto contra ualde delector. At redeamus ad negotium... Tariq eiusque socii Al-Qaidae Francogallis diffidunt qui propter hoc incommodum operationem nobis mandent. An fallor ?
Cum Martha, quamuis sileret, impediri non potuisset quin adnueret, Ursus sic perrexit :
-Ergo, si scopum modo solito interficeremus, utputa per quendam nostrum sclopetatorem abditum, talem operationem instar RAID, floris lectae officinarum Francogallicarum, sane sigillo eius nationis signaremus.
-Te rursus rogo quo tendas...
-Sine curâ sis : mox enim peruenerimus. Siquidem Francogalli inspicere cupiunt quomodo partes in turmis Al-Qaidae distribuantur ac in territorio eis satis noto nobis agendum sit, necesse est nos modis insolitis uti...



(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11