Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 22

-Intelligo, ait. Quantum te noui, siquidem me certiorem de isto taedio facis, non patieris multo diutius in Hungariâ morari. Nihilominus hortor ut iussa prius expedias quam de futuro colloquamur.
-Pro certo obtine me tergum non uersurum esse ! Nos autem meditamur ut Budapestino anno 2014 facessamus...
-Quo tendatis ?
-Quin aliquo Francogalliae, uelut in insulam Maiotte Guianamue ?
-Noli me irridere ! Iam iter ad prouinciam futuram moliris ! Tu paucis uerbis uelis expediam ut te Maiotte mittam.
-Uel potius in Guianam. Unâ cum Lucâ.
-Quare eo migretis ?
-Quidni ? Ad Americam Meridionalem uisendam...
-Te uidelicet Budapestini ualde taedet. (Martha postquam uerbis interruptis paulum aquae spumantis sorbuit, argumentum mutatura:) Quid noui, ait, de scopo ?
Nempe et casus Delvaux et Tariq illius, scopi ipsius, mentionem faciebat. Tunc ille respondit :
-Prouinciae id genus mihi non placent : cum enim agentem in legationis secreto operantem petamus, factiones ibi parum cognoui. Itaque propositum exquisitum nobis moliendum est. Contra, ut scis, multo malo de improuiso agere.
Nam Urso se murenae comparare solebat, quae horas, dies, mensesque latet donec ferociter feriat. Simul pocula sponte ebibere atque incedere coepere ad sedem « Future and Strategy » uersus. Quo ubi post dimidiam horam peruenere, eis circum mensam ouatam sedentibus Khadija, noua notaria Instituti Explorationis Occultae *** cafeum ministrabat. Mox se tertium fecit Uetus Li qui primis diebus abusque Marthae collaborabat ac, quamuis plus L annorum esset, pericula operationum appetebat. Is, mercator locuples Sinisque oriundus limine intrato statim Ursum amplexus est : alter enim alterum sincere diligebat.
-Tariq Ben Muftar interfici non potest sub specie casus.
Hoc iudicium modo expresserat Barbatus uoce implacabili.
-Da nobis, quaeso, Martha inquit, unde istud pro certo habeas.
Tunc Ursus, sententiam iterum rogatus, demonstrauit agentem rerum culturalium tribus retibus muniri e quibus non modo duae nationes, Hungaria Mauritaniaque sed etiam ordo terrificus Al-Qaida numerarentur. Inde nihil certi haberi quin sine periculo adiretur.
-Nonne aliquid uitii, ait Uetulus Li, comperisti quo propius ad eum accedere posses ?
Ad haec alter documentis e phylophylacio promptis, imaginem jpeg impressam Marthae porrexit in quâ Tariq sacculum manu tenens e pharmacopolio Budapestiniensi exire cernebatur. Addens :
-Si paginam uerteris, ait, inuenies photographema sacculi maius factum. Nomen pyxidis aspici potest.
-Age porro.
-Ex notoriis quas in Google requisiui, agitur de insulino synthetico.
-An diabete laboratur Tariq ?
Ursus Marthae aspectum oculis petens cum subrisu affari :
-Tui Francogalli quaedam nescire mihi uidentur.
-Te quidem effugit nihil. Sed cur Francogallorum mentionem facis ?
-Suntne qui nisi illi talem operationem moliantur ?
-Ut scis, prae foedere tibi respondere non possum.
-Meâ parum refert ! Ceterum usque ad nouissimam septimanam propositum meditabar ut Tariq comate insulinico affligaretur.
-At...
-Quippe cum undique circumueniatur, si necem uitauerit ut supersit, nonne se eo pluribus opibus contra pericula muniat ?
(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11