Articles

Affichage des articles du février, 2017

Soliloquium e Guiana 16 - De patris mei Latinitate

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 25

Image
Chartophylacium Marthae porrexit. Haec cum id aperuit, photographemata quae inerant accurate inspicere coepit. -Horologium armillare tuum agnosco, ait. Quoniam in imagine conspiceris, tibi necesse fuit cum socio laborare... -Ita. Cum professore operabar, respondit Ursus qui iuuenem collegam Iraniâ oriundum significabat. Linguam farsi, ut scitis, me Budapestini docet. -Me certiorem facere debuisti de operationibus quibus interestis... -Debui. At quatenus MD fere chilometra inter nos distat, silentia interdum plus ualent quam notoria in longo itineris spatio ab hostibus intercepta... Barbatus noster uerba aurea faciebat : quicumque pro exploratione occultâ laborabant, lineas telephonicas quae « securiores » praetendebantur, irridebant. Item nullus erat nuntius, in numeros uersus, quin in litteras restitutus quandoque euaderetur.
*
Budapestini – Mense Maio 2013. Sol pulcherrimus radios in Danubii campos emittebat. Uer quod tempus anni gratissimum Hungariâ erat, diu permansurum ui…

Soliloquium e Guiana 10 - De ponte inter Brasiliam et Guianam

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 24

Image
-Modos Francogallicis dissimules significas.
-Ualde. Quin etiam, timeo ne si Tariq mortem naturalem obeat, effectus obnoxios nobis ipsis inferamus. Sin nos officinae alterius aemuli modo operandi insueto utamur, stupefactionem uniuersis suscitans manui toti tantam formidinem iniciamus ut alteri alteros in tumultu periclitentur. -Tanquam si eum raptum Guantanamo mittamus ? Uetus Li eo consilio interruperat ut Ursi argumenta corroboraret. Cui alter statim : -Minime ! ait. Illi existimant eiusdem farinae esse Francogallos Americanosque. Quaecumque uterque facit, rei nulli lucro apponentur. At si hostem respexerimus et intente contemplati erimus, notabimus eum ad occidentem continuo spectare ne ab sociis nostris oppugnetur. Ecquid eueniat si Tariq mortem Budapestini obiuerit more, ut ita dicam, orientali ictus ? -An more... Sinico ? -Non Sinico...
*
Martha stilo inter digitos uolutante Ursum quâdam ironiâ contuita est : -Num imaginaris me Kremlin accessuram esse ut a Vladimir…

Soliloquium e Guiana 15 - De instituto spatiali Guianensi

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 23

Image
-Sane. Quo nos deducere uis ?
-Mihi cognoscendum est quem ad finem amici Francogallici Tariq illum a nobis interimi cupiant. Uetus Li non subridere nequiuit utpote qui talis argumenta disputationis iamdudum expectauisset. Khadija quidem, notaria ut supra dixi, in conclauis angulum regressa silenter intelligere conabatur quo uterque implicito pacto, etsi ex longâ necessitudine attriti in amicitiam, de negotio certaturi essent. Nempe Mamma, simulacrum illud, rixae occasione abusa, in filii conspectum reuenit. Quam, ut scitis, nemini nisi ei dabatur ut aspiceret. -Num tibi repetam... Tunc barbatus ei interloquens ait : -Martha, mihi libet labore nauiter fungi. Nonne nos iam plus XX annos una operati sumus ? Itaque ego siquidem tibi explano scopum nece naturae simili affligi non posse, item haud dubito quin tu mihi summam huius rei fidem habeas. Igitur tibi decernendum est siue Tariq illum more meo interimam ut Francogallis quam optime satisfaciamus an sicarium alium inuenias qui uelis …

Soliloquium e Guiana 13 - De seriola teleuisifica "The Principal"

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 22

Image
-Intelligo, ait. Quantum te noui, siquidem me certiorem de isto taedio facis, non patieris multo diutius in Hungariâ morari. Nihilominus hortor ut iussa prius expedias quam de futuro colloquamur. -Pro certo obtine me tergum non uersurum esse ! Nos autem meditamur ut Budapestino anno 2014 facessamus... -Quo tendatis ? -Quin aliquo Francogalliae, uelut in insulam Maiotte Guianamue ? -Noli me irridere ! Iam iter ad prouinciam futuram moliris ! Tu paucis uerbis uelis expediam ut te Maiotte mittam. -Uel potius in Guianam. Unâ cum Lucâ. -Quare eo migretis ? -Quidni ? Ad Americam Meridionalem uisendam... -Te uidelicet Budapestini ualde taedet. (Martha postquam uerbis interruptis paulum aquae spumantis sorbuit, argumentum mutatura:) Quid noui, ait, de scopo ? Nempe et casus Delvaux et Tariq illius, scopi ipsius, mentionem faciebat. Tunc ille respondit : -Prouinciae id genus mihi non placent : cum enim agentem in legationis secreto operantem petamus, factiones ibi parum cognoui. Ita…