Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 21

Bruxellis – Mense Augusto 2013. Iam plures menses, Ursus exspectatione nimiâ excruciabatur : cum enim scopos expedite sine ullâ machinatione interficere soleret, quod ad negotium « Tariq Ben Muftar » pertinebat, uictimam spectabiliorem esse existimauerat quam ut secundum artis primitias tanquam uulgaris territor in aperto interficeretur. Nam Mauritaniensis ille, uir conspicuus, reti necessariorum denso fruebatur non solum in terris islamicis sed Budapestini quoque. Inde si casu decideret, uigiles publici iudicesque impediri non possent quin in necem accuratius inuestigarent.
Idem curator rerum culturalium, praeter religionis nationisque necessitudinem, inter sectatores Al-Qaidae dinumerabatur. Quae ex reti nebuloso diffusoque ubique mundi constabat neque facile prae communibus fidei radicibus inter factiones diuersas et Ciuitatem Islamicam nisi ab expertis distinguebatur. De talibus negiotiis scriptoria explorationis occultae Francogallica parum collaborabant : permutationes scoporum inter nationes pactionibus factis iussisque traditis exigebant ut secretum de eisdem rebus agentibusque strictissime obseruaretur. Unde Ursus necessario solitudidem quandam concipiebat cum agere pararet.
Tunc mense Augusto exeunte Bruxellis uersabatur. Cum e conuentione somniferâ maturius egressus esset cui omnes pro Ministerio Rerum Exterarum laborantes quotannis interesse debebant antequam suam quisque in addictam nationem rediret, ad Uicum Saint-Gery properans, Martham in frequenti cauponae solario conuenit. Ambo enim, quantum poterant, tanquam dolosâ prauitate moti, libenter se in aperto praebebant.
Plus XX ante annis collaborare coeperant ex quo ipsa eum emissarium conscripserat. Ad operationes dissimulandas, scriptorio laboris temporarii praeerat. Illuc omne hominum genus impune conuenire ex quibus paucos sub muneris inuulgati specie adinstar Ursi conscribebat. Hunc olim in insulam Taiuaniensium miserat ut primum mandatum efficeret, neque tunc quidem fateri audebat a se conscriptum esse quod professor Xie ipse operationem ibidem clam intuitus esset.
Serius tamen clausum est scriptorium cui successit monstrum nouum : agentes enim qui ibi collaborauerat, corrogati unam e eis cistis cogitationis quae Anglice Think Tank uocantur, condiderunt « Future and Strategy » nuncupatam. Mox curauerunt ut haec in multitudinem parasitorum instituta Europaea circumuenientium immergeretur. Nempe Ursus quippe qui Sinice loqueretur, multum in nationibus diuersis uersatus, aliquot libellos publicauit ut in cistam ascisceretur. Iam si Martham conueniret ac cum eâ moraretur, nemini in suspicionem ueniret quia uterque ibidem quodam munere fungerentur.
Bullas Perrier in poculo saltantes mirari coepit Martha. Inde oculos ad multitudinem tendit illos ueteres mercatus circummeantium : ex quibus plerique, aut diuites aut diuitiarum contemptionem fingentes, conuergebant ut musicae Jazz Soulue greges acroamataque in aperto audirent.
-Quid de Budapestino ?
-Liberis, ait Ursus, urbs perplacet. Contra Lucam ibi colere taedet. Se munere abdicauit nec cum Ministerio iterum laborare cupit. Interim procuratiunculam Budapestini quaerit. Haec est causa cur, ut intelligis, te mox prouinciam mihi nouuam committere oporteat.
Ut fumator animaduertens sibi tabacum deesse, ita suspirium edidit illa.
(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)