Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 20

Mauritania, Malia... Quot in nationes Al-Qaida, ut scitis, uelitabatur. Itaque eadem locorum nomina auribus Ursi tam magice quam terrifice tinniebant. Ergo iussa, quantum opinari coepit, pro his temporibus satis communia esse uidebantur : ceterum in documento quod acceperat, nihil inueniebat nisi nomen temporisque spatium quo scopum interimere oporteret, siue, ut uerum dicam, annum unum. Sic Ursus breuiter dubitauit quomodo Martha iussa calendariumque uniuersitarium coniungeret.
Deinde, tabellâ exstinctâ, inane denuo contemplans, cogitationes libere uagari siuit, ut meditaretur quem scopum Martha cum Francogallis commutaret si modo unâ cum his in tali operatione laboraret. Nempe Martha non ipsa quicquam decernere. Eius contra superiores... Quod cum emissarii nostri non uere intererat, tum nullam cuiusquam momenti notoriam ei afferebat. Ast curiositate nihilominus uexabatur, eâdemque in annos crescenti nec satiatâ umquam. Inde fauces stringi sensit quâdam siccitate captas. Iraniam enim, linguam farsi, fidemque Siiticam iam nouerat. Nam duabus olim uertebris fractis, tergum eius memoriam perennem retinebat prouinciae quam inuitus cum speculatoribus Teheran infeliciter susceperat. Inde riualitates in eum memores apud hos sine dubio permanebant ut minae ei etiamnunc instarent.
At cur Martha ei committat ut agentem Al-Qaidae oboedientem (quod ei haud dubium esse uidebatur) interficiat ? An ipse plus quam in Instituto ceteri de fide Islamicâ cognouerat ? Id consentire nolebat : Martham quidem fugere non poterat quantum Mahometani inter Sunniticos et Siiticos locis, historiâ, fide, institutis regiminibusque differant.
Mox ueritas ei clarius paruit : ut Tariq enim, sic Ursus Francogallice loquebatur ; ad haec fortuna adiciebat quod uterque eodem tempore Budapestini uersabantur. Quod Parcae sat erat ut fatum scopi expediat... Ad tales scoporum commutationes, siue Anglice target switching, efficiendas quamuis philosophice absurdae sint, nullâ re opus est nisi temporum concursu. Tunc barbatus nesciuit neque explanare uoluit cur se cafei amaritudinis subito taederet. Poculum in repositorio relinquens, oculos a tabellâ exstinctâ ad scholasticorum circumsedentium cateruas sustulit : in Coffee Company tabernis non solum ceteri interrete gratuito adire sed aeris temperatione quoque frui poterant. Haec erat causa cur nulla ibi sedes intra examinationum dies libera inueniretur.
Cum e cauponâ exiuit, in uiâ incedens sophophonio accenso exclamauit :
-Hercle !
Collega enim eademque amicissima cui nomen Sophia erat, iam unam fere horam eum appellabat. Cuius numerum sine morâ composuit ; tunc illa salutatione neglectâ :
-Dubitabam, ait, an prandium unâ comesuri essemus ; in scriptorio autem te non inueni.
Ad haec Ursus mentiens :
-Mihi quidem, inquit, in sedem legationis eundum erat. Quoniam nunc ad plateam Kaluin peruenio, immo haud procul a Museo me habeo, ante V minuta ad scriptorium tuum aduenire possum
-Noli uenire. Malim te mensam in scriblitariâ reseruare. Quae non longe a te absest, in aditu Viae Raday sita.
-Quod ad me attinet, cibos popinae « Puder » gustare libeat quae scriblitariam spectat.
-Si uis... Esto !
XV post minutis alter alteri in popinae sedili assidebant, ministratorem perbellum oculis lustrantes.
(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)