Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 19

Quod ad Institutum Explorationis Occultae *** spectabat, etiam tunc longe aberat ne tantis negotiis interesse ualeret. Etenim omnes cum accuratius obseruarent necessitudines quibus nationes Occidentis Orientisque iungebantur, solliciti insuper quam Respublica Popularis Sinarum mutationes et celeres et profundas subiret, propterea neglexerant tumultus turbationesque multas quae in terris islamicis saeuiebant. Etiamsi Institutum paulo ante cum Iraniis pacisci coeperat, tamen mundus Sunnitarum adhuc terra quasi incognita manebat. Haec fuit causa cur Ursus Budapestinum uenisset : cui caecitas Instituti medenda erat.
Haec iussa iamdudum exspectabat Ursus quippe quem Martha paucis ante mensibus de re monitus esset cum in medio hieme Pragae conuenissent. Is plane meminerat se cum ambo in luxuosâ autoraedâ meritoriâ sederent, superiori confessum esse quantum Budapestini uiuere taederet. Quam altera notoriam memoriae ita mandauit ut sine morâ, quasi promissum efficeret, nomen scopi emissario addiceret. Nam Ursus quantum Martha nouerat, si forte curâ ab Instituto carebat, utpote qui sicarius frigidissâ animi tranquillitate praeditus permaneret, suas uictimas designare solebat.
At Ursus, Budapestini in scriptorio suo sedens, iam plus XL annos natus, paulo crassior ut uerum dicam, e inuolucro acriter recluso, schedam plicatam prompsit quam illico legere coepit. Quaedam tristitia uultum repente inuasit : nam nomen scopi, etsi adhuc ignotum, iam mentem ad memoriam reducebat fanaticorum islamicorum. Emissarium uero non fugiebat quae insidiae in rebus anguiferis id genus eisdemque inuulgatis reputatis celari possent. Sic longum per momentum siluit totus in contemplatione litterarum ob oculos saltantium...
« Numquid tibi curae est ? » ait professor linguae Persicae qui epistulam modo attulerat, Ursum e torpore suscitaturus. Hic, uir staturae procerae, mystace praeditus, colore aquilo, habitibusque nobilissimis imbutus, sincere de discipulo sollicitari uidebatur. Tunc alter :
-Nonne possumus lectionem hodiernam differre in proximam septimanam ? Nam res magni momenti mihi curanda est. Uix animum in farsi Persicaque intenderem...
Cum Ursus hactenus lectionibus assidue adfuisset, Iranianus pro certo obtinens discipulum re uerâ urgeri loco et polite et humiliter facessere maluit. Etsi solitudini redditus, tamen totus in cogitationibus suis siuit litteras epistulae ob oculos diutius saltare, scopum designantes : cui nomen erat Tariq Ben Muftar. Is, quidam agens in rebus culturalibus, uir quasi ignotus qui in sede legationis Mauritanianae operabatur. Admodum percitus, emissarius noster, tabellam electronicam sumptam in sacco deposuit, dein obseratâ scriptorii ianuâ, Facultate egrediens, Viam Musaei ad Coffee Company uersus praeterire coepit. Quo ubi peruenit, magno cafei poculo petito in profundo sede consedit. Tunc gratuitâ loci conexione utens ad interrete accessit. Vixdum fenestram portae securae aperuerat, cum in scopum iam inquirebat.
Qui pro Instituto Explorationis Occultae *** laborabant, parum in Mauritaniâ operari solebant. Itaque Ursus aliquantisper dubitauit cui officinae exterae prouinciam procuraret. Istum agentem cognouit olim Lutetiae studuisse, quod ad collegas Francogallios uinculo conspicuo rectâ adduceretur...

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11