Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 18

Nec morâ postquam ministratricibus ualedixere quarum altera subrisum tacitum reddidit, altera contemptim labra distorsit, e pistrinâ egressi, minus decem passibus ad synagogam uersus processere quoad tabernam tractatoriam Thailandicam praeterirent. Ibi Ursus eo consilio lentissime incedere incipiens ut Martha gradum sibi adaequaret, eam festiue rogauit :
-An tibi libet pedes tractari ?
Altera ad haec grauius :
-Num hinc, ait, proficisci solebas ?
-Ita.
Quothebdomadis enim barbatus noster, suo genio indulgens, XC palpationis minuta pedibus lassis offerebat. Corruptâ tractatrice, per posticum e tabernâ exiens ad aedificium uicinum accedebat quod saepto obserato circumclusum reficiebatur. Inde in uiam perpedicularem quae Sip utca Hungarice uocatur, perueniens, unâ horâ et dimidiâ fruebatur ut operationibus studeret. Hunc cum crederes in oeco commode sedere, ipse tamen se clanculo conferebat quo iussus erat. Qui locus fuit ambulationis initium per quam emissarius relatum operationis « Delvaux », paucis ante mensibus Budapestini inchoatae, superiori tradidit.
-Mi Martha, infit ille, priusquam ad rem ipsam uenimus, oportet te primum omnium certiorem de re fieri quam nobis accuratius inspiciendam censeo.
-An nobis periculo ?
-Nescio, ut uerum dicam.
-Cedo.
-Legatus uult me Budapestini retinere, quod iussa a Securitate Nationali recepisset.
-Quodsi uerbis communibus loquimur, te conscribere cupit.
-Res ita se habere uidetur.
-Quantâ mercede ?
-Nullam mentionem fecit.
-Mihi placet istud augurium accipere ! (Hoc Martha quasi solamen exclamauerat:) Si enim te pro nobis laborare sciuisset, pretium silentii, ut opinor, tibi statim praefatus esset.
Tunc Ursus humeros altiores faciens :
-Si ita esse existimas, equidem experientiae tuae fido.
-De istâ re serius denuo pace tuâ colloquemur. Patere, sis, me nuntium meditari.
Deinde postquam breuiter siluit tanquam ferrum Damoclis pensile aspexisset, argumentum mutare statuens emissarium rogauit quomodo negotium actuale se praeberet.

*

Budapestini – uere 2013. Ante circiter annum quam Martha in Hungariam uenit, Ursus accepit inuolucrum uulgare quod collega quidam pro Instituto explorationis occultae Vindobonae operans attulerat. In hoc superior ipsa emissarii iussa suâ manu subscripserat. Fama enim, secundi belli mundani fine abusque, referebat speculatores totius orbis terrarum in pristina capita defuncti Imperii Austro-Hungarici conuergere. Etiam post Unionem Rerumpublicarum Socialisticarum Souieticarum collapsam anno 1989, cum nouum equilibrium inter nationes constitueretur, tunc aemulationi inter Occidentem et Orientem iam succedebat riualitas inter Septentrionem et Meridiana quae ex pristinis institutis deficientibus cum fanaticis Mahometanis promouebatur. Huius nouitatis iam testimonium conspiciebatur : nam post XII annos quam Murus Berolinensis collapsus erat, Al-Qaida ordo apparatu efficaci fretus adeo invaluerat ut Ciuitates Unitas in medio pectore feriret.
Quod ad Institutum Explorationis Occultae *** spectabat, etiam tunc longe aberat quin tantis negotiis interesse ualeret.


(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11