Articles

Affichage des articles du janvier, 2017

Soliloquium e Guiana 14 - De institutione Latina in Francogallia

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 21

Image
Bruxellis – Mense Augusto 2013. Iam plures menses, Ursus exspectatione nimiâ excruciabatur : cum enim scopos expedite sine ullâ machinatione interficere soleret, quod ad negotium « Tariq Ben Muftar » pertinebat, uictimam spectabiliorem esse existimauerat quam ut secundum artis primitias tanquam uulgaris territor in aperto interficeretur. Nam Mauritaniensis ille, uir conspicuus, reti necessariorum denso fruebatur non solum in terris islamicis sed Budapestini quoque. Inde si casu decideret, uigiles publici iudicesque impediri non possent quin in necem accuratius inuestigarent. Idem curator rerum culturalium, praeter religionis nationisque necessitudinem, inter sectatores Al-Qaidae dinumerabatur. Quae ex reti nebuloso diffusoque ubique mundi constabat neque facile prae communibus fidei radicibus inter factiones diuersas et Ciuitatem Islamicam nisi ab expertis distinguebatur. De talibus negiotiis scriptoria explorationis occultae Francogallica parum collaborabant : permutationes scoporu…

Soliloquium e Guiana 12 - De linguae Latinae pronuntiationibus

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 20

Image
Mauritania, Malia... Quot in nationes Al-Qaida, ut scitis, uelitabatur. Itaque eadem locorum nomina auribus Ursi tam magice quam terrifice tinniebant. Ergo iussa, quantum opinari coepit, pro his temporibus satis communia esse uidebantur : ceterum in documento quod acceperat, nihil inueniebat nisi nomen temporisque spatium quo scopum interimere oporteret, siue, ut uerum dicam, annum unum. Sic Ursus breuiter dubitauit quomodo Martha iussa calendariumque uniuersitarium coniungeret. Deinde, tabellâ exstinctâ, inane denuo contemplans, cogitationes libere uagari siuit, ut meditaretur quem scopum Martha cum Francogallis commutaret si modo unâ cum his in tali operatione laboraret. Nempe Martha non ipsa quicquam decernere. Eius contra superiores... Quod cum emissarii nostri non uere intererat, tum nullam cuiusquam momenti notoriam ei afferebat. Ast curiositate nihilominus uexabatur, eâdemque in annos crescenti nec satiatâ umquam. Inde fauces stringi sensit quâdam siccitate captas. Iraniam eni…

Soliloquium e Guiana 11 - Pauca de Seneca, Guiana meoque munere

Image

Soliloquium e Guiana 9 - De retibus educationis prioritariae

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 19

Image
Quod ad Institutum Explorationis Occultae *** spectabat, etiam tunc longe aberat ne tantis negotiis interesse ualeret. Etenim omnes cum accuratius obseruarent necessitudines quibus nationes Occidentis Orientisque iungebantur, solliciti insuper quam Respublica Popularis Sinarum mutationes et celeres et profundas subiret, propterea neglexerant tumultus turbationesque multas quae in terris islamicis saeuiebant. Etiamsi Institutum paulo ante cum Iraniis pacisci coeperat, tamen mundus Sunnitarum adhuc terra quasi incognita manebat. Haec fuit causa cur Ursus Budapestinum uenisset : cui caecitas Instituti medenda erat. Haec iussa iamdudum exspectabat Ursus quippe quem Martha paucis ante mensibus de re monitus esset cum in medio hieme Pragae conuenissent. Is plane meminerat se cum ambo in luxuosâ autoraedâ meritoriâ sederent, superiori confessum esse quantum Budapestini uiuere taederet. Quam altera notoriam memoriae ita mandauit ut sine morâ, quasi promissum efficeret, nomen scopi emissario …

Soliloquium e Guiana 8 - De oppidis semotis siue quomodo eamus laboratum

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 18

Image
Nec morâ postquam ministratricibus ualedixere quarum altera subrisum tacitum reddidit, altera contemptim labra distorsit, e pistrinâ egressi, minus decem passibus ad synagogam uersus processere quoad tabernam tractatoriam Thailandicam praeterirent. Ibi Ursus eo consilio lentissime incedere incipiens ut Martha gradum sibi adaequaret, eam festiue rogauit : -An tibi libet pedes tractari ? Altera ad haec grauius : -Num hinc, ait, proficisci solebas ? -Ita. Quothebdomadis enim barbatus noster, suo genio indulgens, XC palpationis minuta pedibus lassis offerebat. Corruptâ tractatrice, per posticum e tabernâ exiens ad aedificium uicinum accedebat quod saepto obserato circumclusum reficiebatur. Inde in uiam perpedicularem quae Sip utca Hungarice uocatur, perueniens, unâ horâ et dimidiâ fruebatur ut operationibus studeret. Hunc cum crederes in oeco commode sedere, ipse tamen se clanculo conferebat quo iussus erat. Qui locus fuit ambulationis initium per quam emissarius relatum operati…

Soliloquium e Guiana 7 - De urbe Saint-Laurent du Maroni

Image