Articles

Affichage des articles du 2017

Soliloquium e Guiana 18 - De gente Hmong pagoque Cacao

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 33

Image
Tariq scilicet minime pudebat tempora populosque temere miscere. Dum id facit, fumum e fistulâ electronicâ accurate hauriebat. Tum censui mihi tempus dari interloquendi : -Fistulam Persicam fumemus ! Id genus dicunt parum nocere. -Mihi non licet, inquit. Prae pulmonum morbo. Sed noli propter me abstinere ne unam petas. Ne tibi mentiar, huc saepe uenio eâ mente ut fumo alieno eminus fruar. -Intelligo. Deinde post breue tempus, ego : -Credo illud, aio, tibi libere posse. Capsulam liquidi aromatici e tubulo depromptam Tariq obtuli. Quam hic curiose inspexit ; inde perrexi : -Amicus meus hanc e Turciâ nuperrime inuentam mihi attulit. Sapore « Persico » sicut in pittacio legere potes. Quam fistulae tuae inseras atque in honorem meum fumes...Accipe hanc : tibi do. Hoc momento sophophonium sonuit meum. Respondi, collocutorem intente auscultaui, et, post sermonem, Tariq ualedixi, praetendens mihi quam citissime ad Uniuersitatem reuertendum esse. Interim alter capsulam auide contemplari coep…

Soliloquium e Guiana 28 - Acta diurna regionis (die 17 m. Aprilis)

Image
Saluete amicis amicaeque Latine loquentes.

Quid noui in Guiana Francogallica?

Sicut scitis, ante V hebdomadas claustra in uiis posita sunt a reclamantibus qui moderatores Francogallicos plurima poscerent e quibus nouum nosocomium, scholae, collegia, lycaea, uiae stratae, subsidia pecuniaria agricolis dicata pluresque biocolytae regionis pacandae causa. Nonnullae sodalitates ciuiles reclamantibus praefuerunt e quibus factio illa Quingenti fratres nuncupata . Hi cito innotuerunt ob cucullos nigros quibus uultus occultant. Per hos et plura opificum collegia, tabernae plurimae clausae sunt. Interim cessatio omnium operarum tota regione decreta est. Sic per iv hebdomadas discipuli scholas adire non potuerunt, cum nemo claustris in uiis positis ex urbibus exirent. 

Etsi ministri pecunias haud paruas promiserunt, tamen reclamantes claustra tollere noluerunt ut multa bona in tabernis mox deesse coeperint.

Nouissima hebdomada incolae cum in urbe Kourou tum Caiennae decreuerunt pompas appa…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 32

Image
-Quidquid de uobis scripsi, ei non parcam. Uos autem ipsos artius cognoui quam ut uobis noceam.
-Deinde... -Deinde aliquem, mihi ignotum, necopinato interficiam, sicut ab adulescentiâ solebam. -Nonne hanc persequeris ? Subito Martha uetustior esse barbato uisa est quam ut tali munere porro fungeretur. Haud dubium erat quin uterque gestiret ut gloriae suae laude quam diutissime perfrueretur nec iam plus assequi ualeret. Non enim annos ipsos timebant, sed aegre ferebant uires propter eos sibi defuturas esse ut periculo munerisque aleis non iam occurrerent. Quorum minime intererat mori dum munere fungendo morerentur. -Ad rem, illa inquit, nobis reuertendum est. -Recte dicis. -Narra mihi, quaeso, quomodo Tariq decesserit. Iam Martha ambagibus neglectis optabat ut solas de negotii fine notorias colligeret.
*
Me ualde taedebat hoc negotium efficere, quod et exquisitius et apparatius esse apparebat, unde si id patefieret, obnoxii periculo maximo essemus. Praeterea, quod paradoxon erat, mult…

Soliloquium e Guiana 27 - Acta diurna regionis (die 10 m. Aprilis)

Image
Ante IV fere hebdómadas reclamantes incolas hortati sunt ut omnes operas in Guiana Francogallica cessarent. Etsi magnae pecuniae ab ministris nouissimâ hebdómadâ regioni attributae sunt, reclamantes plus accipere cupientes decreuerunt cessationes modo firmiore producendas esse. Iam dicunt scholas officiaque publica  non ante longum tempus apertum iri. Huc accêdit quod nec incolae nec biocolýtae quidem propter claustra in uiis posita  inter urbes commeare possunt nisi interdum noctu.  Multa edulia in tabernis desunt. Itaque sunt qui in mercatibus improuisis, i.e.illicitis obsonent. Ibi nonnumquam bonorum pretia nimia exiguntur; exempli gratiâ cucumes euronibus singulis aut lactucas euronibus septénis uenire uidimus. Nemo scit quamdiu moderatores biocolytaeque libertates cíuicas impune uiolari passuri sint, sed ubique rogatur quidni in tantulam reclamantium factionem saeuiatur. Fama refert maiorem ciuilem tumultum timeri siquis forte claustra uiaria tollere audeat, uel rixas…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 31

Image
-At negotium Budapestinianum prouincia maximi momenti est. Id deformare mihi displicet.
-Noli id scribere nisi deformare cupis... -Equidem talia audire nolebam. -Quid me poscis ? -Quid poscam ? Persuadeas ut finem scribendi faciam Scriptorii Explorationis Occultae gratiâ ? Ecquid porro habeam quod tibi dicam ? -Non tibi mentiar : scribe istud opus quoniam tergum uertere times, deinde fac ut id ultimum uolumen fiat seriei Secretorum Ursi. Indubitate Martha pro Scriptorio dicta aurea suadebat. Ipsa Mamma, quantum Ursus notauit, sincere adnuit. Tunc hic : -Num credis me debere silentium Urso iniungere ? -Nihil credo. Suadeo ut cesses de operis nostris scribere quippe cui non iam libeat. -Existimasne id hactenus mihi libuisse ? -Libuisse an interfuisse tuâ dubium... Necesse fuit id tibi profuisse. -An id profuit ? -Ne uocabula mea repetieris ! -Quid mihi profuit ? -Istud scire minime cupio, Marce ! Neque ullius assis facio : huc enim ueni tecum laborandi causâ. -Mentiris. -Numquid tibi a…

Soliloquium e Guiana 26 - Acta diurna regionis (die 4 m. Aprilis)

Image
Saluete amici amicaeque Latine loquentes.
Quid noui in Guiana Francogallica? Heri tertia iniuit hebdomada cessationis omnium operarum. Nulla schola, nullum collegium, nullum lycaeum, nullum officium publicum ubique regionis adiri potest nisi nosocomia sedesque biocolytarum. Pleraeque tabernae clausae manent siue bona desunt siue reclamantibus fauent. Ministri regimine Lutetiā missi iam in Europam reuersi sunt nullo foedere icto. Ministra Bareigts, rebus ultramarinis praefecta, etiam coacta est multitudine exhortante ut ueniam posceret in nomine Francogalliae ob neglegentiam nationis. Praeterea in disputationibus politici Guianenses plerumque semoti sunt ut soli legati societatum ciuilium cum ministris agerent. Hi plus milliardum siue mille milliones euronum praebuere quae summa dicaretur ad promouendam oeconomiam, agriculturam, iustitiam, gentesque indigenas. Frusta. Reclamantes bis maiorem summam efflagitant. Paucissima aeroplana sinuntur ut aduolent quod operae aerop…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 30

Image
… Diem operationis selegi quo sub caelo sereno agerem.
Nec opinato Ursus loqui cessauit. Primum Martha hoc silentium non mirata est quia credidit eum uel recta sermonis uerba uel eorum ordinem quaerere. Itaque taciti centum metra porro progressi sunt. Tunc illa interrogans: -Numquid est, ait, quod te turbet ? Barbatus cum suspirio perspicillia sustulit quamuis sol uehementer exsplendesceret. -Quâdam re me turbari fateor. Interim Mamma in speculatricem auersam uelitabatur, audens quoque aliquotiens fumum fistulae ad eius os uersus respuere tanquam aemulae instaret. Martha uero quae nihil notaret, tamen secum dubitauit cur emissarius cilia frustra contraheret uelut bestiolas effugiturus. Namque is quasi per caliginem incedebat. Quod prodigium feliciter non durauit : Mamma enim pugnâ inani fessa fugam perseuerantiae praetuli locoque mox facessiuit ubi paulo ante proelium commiserat. -Mi Marce, ait Martha quae emissarii praenomine raro utebatur, noli me illudere. Iam XX annos te cognoui.…

Soliloquium e Guiana 25 - Acta diurna regionis (die 29 m. Martii)

Image
Ecce acta diurna e Guiana Francogallica.
Heri plus decem milia reclamantium pompâ ingenti in uiis Caiennae incesserunt.  Efflagitabant ut ministri nationis in Guianam uenirent ac tractarent de regionis difficultatibus in quibus uiolentia urbana, paupertas, inopia munerum scholarumque. Populi indigenae quoque Amazoniâ oriundi se reclamantibus iunxerant. Incolarum numerus paulo minor in urbe Saint-Laurent congregata est reclamandi causâ.
Dum haec in praefecturae capite geruntur, paucissimi dinumerabantur homines in reliquis oppidis quod scholae et pleraeque tabernae clausae erant. 
Diurnarii Guyane 1e nuntiauerunt numquam ante tantam multitudinem in regione reclamasse. Consentiunt cunctationem moderatorum in Europa causam fuisse cur tot incolae motui ciuili interessent.
Lutetiae ministra Taubira, regione Guianâ oriunda, asseuerauit moderatores quamquam agere deberent, cum D fratribus tractare posse dum cucullos nigros tollerent. Hi enim homines, qui multis reclamantibus praesunt, i…

Soliloquium e Guiana 24 - Acta diurna regionis (die 28 m. Martii)

Image

Soliloquium e Guiana 23 - Acta diurna regionis (die 27 m. Martii)

Image
Saluéte amíci amicaeque Latine loquentes. Mihi nomen est Renaud Mercier, siue Latine Reginaldus Mercator. Hodie nuperrimos nuntios de Guiana Francogallica tradam.  Primo statum urgentium regionis nostrae memorabo: ante paucos dies, agricolae, laboratores plurium negotiationum necnon plúrimae sodalitates ciuíles reclamare coeperunt alii de difficultatibus oeconomicis alii de uiolentia urbana. Nec morâ in plerisque uiis claustra eo consilio posuerunt  ne autoraedarii urbes aut inire aut exire possent. Heri propter inopiam bonorum reclamantes claustra ex autouiis paucas per horas sustulerunt ut incolae obsonare possint. Sed collegia opificum et sodalitates ciuiles decreuerunt totam omnium operarum cessationem . Tabernae, officia publica, scholae, collegia, lycaea, omnia clausa manebunt praeter nosocomia sedesque biocolytarum. Nemo scit quando labor redintegrari possit. Legatio Lutetiâ Parisiorum missa est, sed reclamantes ac nonnulli aediles recusant emissarios conuenire. Sodalitas enim…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 29

Image
Tariq confusus, dum interloquentem agnoscere conatur, oculos in eum defigere coepit ; iam sibi inopiam memoriae reprehendens, ait : -Timeo ne... Statim Ursus semetipsum commendaturus, eum necessitudinum diplomaticarum munerisque academici admonuit. Per Fortunam procurator Ordinis Internationalis Francophoniae barbati nostri nomen sine morâ recordatus, eum comiter resalutans ueniam ob memoriae tarditatem petiit ut inuitus ei auxilio subuenerit. Quâ ex re cum animi omnium illico relaxarentur, Tariq metu relicto fretusque tali consuetudinum communitate manum Urso porrigere. Hunc autem statim paenituit Tariq dexteram accipere : qui digitos tam uehementer conterere quam taenias in inaugurationibus exquisite secare posset. -Ignoscatis, Ursus inquit, mihi interloquenti. Nonne nostrâ maxime refert nos confabulari Festum Internationale Pellicularum Francogallice Loquentium Africanarum ? Equidem exspectabam uos libello electronico responsuros esse quem nouissimâ hebdomade uobis miseram, at,…

De cucullis nigris

Hodie est dies insolitus, mirusac ut rectiusdicam, stupendus in regione nostrâ.
Sicutscitis, praefecturaGuianaest regioFrancogalliaesita in America Australi inter Surinamiam et Brasiliam. Ante paucos dies agricolaelaboratoresquenegotiationisquae in Instituto SpatialiGuianensioperatur, officia reliqueruntut de rebus suis iure reclamarent. Mox fuerunt qui claustra in uiisponerent ut autoraedariostotâregioneirelaboratumprohiberent. Haec fuit causa curheridomimihimanendum

Soliloquium e Guiana 17 - De "Uiro Inquieto" (Henning Mankell)

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 28

Image
Satis tamen constat petasos machinationesque id genus haud inutilia fuisse: in scriptoriorum documentis multa inueniuntur testimonia quibus operationes dicuntur irritae euasisse propter inopinatas biocolytarum irruptiones. Si forte emissarius in operatione apprehendatur qui nullum auxilium a superioribus suaeue nationis legato sperare possit, ipse salutem apud iudices in probationum inopia quaerat. Teleuisifica custodia hoc argumentum iamdudum probatum nuper confirmat: instrumenta imaginum captandarum, oculi electronici omnes eiusdem farinae machinae hinc computatris insertae illinc muris lucanaribusue adfixae haud melius quam homines ipsi uultus eorum cernunt qui capita sua tegunt. Mox plateam Kodaly praeteriuere situmque deplorauere quo muri domorum sub Imperio Austro-Hungarico aedificatarum conficiebantur. Etenim ambulantibus sufficiebat in cauponâ Persicâ sedere ut illinc duplicem seriem columnarum plateam amplectentium adinstar alarum commode obseruarent. At uterque cum se …

Soliloquium e Guiana 20 - De discipulis peregrinis linguam Latinam colentibus

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 27

Image
-Al-Nosra uel potius factio Syriana Al-Qaidae mense Aprili 2011 condita est... Hanc satis constat e sphaerâ fanaticorum Sunnitarum creatam esse quos tyrannus Syrianus, Bachar-El-Assad, initio belli ciuilis in hâc regione etiamnunc saeuientis liberauit. Is enim credidit se captiuuis missis uiam pacis sibi paraturum esse... Falso, ut nunc patet.
Hinc Uetus Li percontari quid hoc ad Tariq attineret. Eodem tempore Ursus commodius considebat dum argumenta euolui exaudit. Mox Martha notariae opitulatura : -Ut uerum dicam, inquit, captiuos Sunniticos liberare aemulorum pacandorum causâ haud insanum consilium esse iure uidebatur quippe cum Bachar ipse, factione Siiticâ ortus, prouidere non posset ab exteriore parte oppugnatum iri. -Ab Tariq nostro, ait Ursus, ni fallor. Qui in Iordaniâ operabatur... -Profecto. Inde Syriam petiuit simul ac captiui liberati sunt. Eis auxilio subuenit ut Al-Qaïda locum sibi commodum inueniret. Haec fuit Al-Nosrae origo. -Cur fistulam electronicam in istis rebus…