Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 17

Ursus uix credebat hanc ab animi tranquillitate desciscere potuisse. Itaque censuit monstrum id genus adinstar aberrationis naturae inuestigandum esse. An Martha ipsa inuestigatrix eius facta iuberetur libros auctori comparare ? Tandem :
-Promitto, inquit, ut cogitem quomodo te in narratione inseram !
Id temporis tamen quasi somnio receptus siluit. Martha autem dubitauit eum iterum exstirpare. At alter sponte emersit :
-A uetere Desmet audiui quo pacto Institutum Explorationis Occultae *** te conscripsisset.
Mulier extemplo suberubuit quod uultus et professoris Xie et Hermann Koenig in memoriam irruerant, utriusque eo adspectu iuuenum praediti quo hos circa annum 85 nouerat. Desmet ille uero a quo propter cardiopathiam ante decennium decesserat, se etiamnunc numero simulacri beniuoli habebat eiusque memoria in scriptorio Bruxellensi permanebat. Cuius multi meminerant camisias ueterum rosarum colore, uentrem prominentem, mystacem more auorum recisum. Cum nihil insuper unquam obliuiscebatur, quisque eius admonitibus egebat qui cum rumoris constantiâ undique repebat. Tunc Martha :
-Quidnam, inquit, Desmet ille noster tibi narrauit ?
Ursus quidem recitare coepit se scire quomodo ea Hermann Hong-Kong in cauponâ panoramicâ Mandarin Oriental nacta documenta technica de perspicillis infra rubrum fabricandis subripuisset. At illa non sine taedio narrationem suae uitae exaudiuit : etenim collaboratores plerique in negotii scrinium quod modo ex rebus secretissimis extractum erat, nunc inquirere poterant. Quamquam nihil solito mirius in eo inueniretur, Martha quam sane pigebat alios praeterita rimari, interloqui maluit :
-Numquid insuper scire cupis ?
-Quod nescio !
Emissarium paenituit risus repressi quocum statim responderat. Nihilominus actutum addidit :
-Sequelas, ut uerum dicam. Quiduis cedo, sodes, At noli me irridere : nos ambo scimus scopum uelut Hermann illum non esse dimittendum. Quem ego pro certo obtineo a te iam multos annos reseruari ad nescioquem finem.
Altera represso animi motu adnuit antequam alacriter respondit :
-Foedus mihi placet. At primum omnium negotia actualia nobis tractanda esse censeo.
Cum longe abesset quin Martha futilitate regeretur, tamen si Ursum officii cum sinceritate admonebat, iamiam eo consilio ardebat a laboris curis liberari ut se personae mythistoricae traderet : etenim cor Lutherianum in emissariae pectore palpitabat... ut in sudore vultus nostri panem manducemus (Gen., in, 49). Nec morâ rem ipsam aggrediens :
-Uelim abs te certior fieri quomodo operatio Delvaux se habeat.
Hactenus tandem peruenerant ! Ursus cum subrisu superiorem contuitus non conabatur ut cogitationes suas dissimularet : quam sciebat curiositate ingeniosâ moueri. Magnâ cum diligentiâ relatus de operatione curatoribus quothebdomadis mittebat, at quippe cum rationes operarum suarum uerae tacere iuberetur, prae talibus officiis modisque ea consequentibus Bruxellas raro redibat ut ipse de re referret.
At Ursus praeter has congrediendi difficultates suspicabatur Martham, quae agens in operationibus occultis fuisset, studere ut in ipsum inquireret quomodo rem in loco gereret.
-An te in ambulatione deducam ?
-Maxime libeat ! ait illa adnuens.


(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11