Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 16

Mamma igitur persona mala fuit uelut memoriae in pectore emissarii nostri eiusque medullis a pueritiâ intime intricatae. Tunc Martha quasi barbatum e cogitationibus exstirpare quaerebat :
-Uolumen septimum, ait, modo perlegi.
Etsi conuentum erat de nugis loqui quoad potiones panificiaque afferrentur, tamen Ursus superiorem nouerat : haec enim tempus in futilitate numquam conterebat.
-Ursulos Tian'anmen ?
-Ita.
Emissarius exspectauit si quid altera tali breuitati adderet.
-Legere libuit. Equidem libris tuis oblector.
Etenim ille duobus ante annis libros edere coeperat, mythistorias ad agentes in rebus secretis pertinentes, quae iram curatoribus Instituti Explorationis Occultae *** primum intulerant. Ad haec respondit :
-Tibi uidelicet iudicia reformare non displicet. Etiamnunc recordor quantum mense Maio mecum publicato libro primo stomachata sis.
-Res, loca, tempora mutas. Ac negotia ipsa, nisi pertinenter cognita, actionibus nostris comparari non possunt. Iste lusus innoxius est.
Barbatus uero haec uerba pro contumeliâ excepit : en ecce Martha fabulas Milesias quas accuratissime componebat « innoxias » aestimabat ! Ibi contemptionem suspicabatur, inscitiam saltem. At uelitationem spernens ait :
-Liber octauus, inscriptus « Barbati in Guianâ », mox edetur.
-Tu tempus otiosum frustra non teris !
Nempe Instituto Explorationis Occultae *** merita praemia Urso persoluebantur. Ne pecuniae temere a computis argentariis exteris perscriberentur, lucra uenditis libris facta quotmensibus emissario sine fisci detrimento pendebantur.
-Tandemne me certiorem facies cur Budapestinum ueneris ?
-Iam redeo a congressu internationali qui Uarsouiae apparatus erat. Ibi pluribus colloquiis interfui. Cum unus ex amicis meis hic habitet, statui ut iter Budapestinum flecterem atque utrumque uestrum uisitarem.
Siquidem Martha in deuersorio commoraretur, haec necessitudo adulterium ualde redolebat, sicut Ursus statim suspicari coepit. Qua re emissarius noster eo minus offendebatur quod tali fungens munere didicerat cum moribus uulgaribus transigere. At Martha posteaquam cancro mammae laborauit, cui sanando ob tumorem recidiuum duae chemotherapiae series adhibitae erant, iam plus L annos nata curabat ut capilli breuissimi adinstar Anniae Lennox reciderentur. Quamuis eam etiamnunc feminam formosam esse diceres, tamen illecebras quae ex eâ emanabant potius reperires in miro pallore medicationem consequenti uel in eo uultus rigore quem superstites ex aerumnis retinent, quam in ipsâ corporis formâ.
Tali deformatione Ursus parum commouebatur quod in Marthâ nihil aliud quam sui speculum agnouerat : inde relucebant acre studium frigidaque mentis grauitas. Itaque gaudebat quod illa amatores sibi alliciebat ; reliqua uero assis aestimabat quando nemo, ut opinabatur, reapse animi mutetur.
Tunc Martha sumpto panificii frusto pergens :
-Ut uerum dicam, ait cum nictatione, magis meâ interest te conuenire quam urbem uisere. Oportet nos de collaboratione nostrâ colloqui.
 Ambo uerbiis dubiis utebantur, ut in aperto solebant.
-Propinqui tui, quantum mihi uidetur, in istis mythistoriis sub personis inueniri possunt.
-Nihil certe aliud quam lusus...
-Equidem haud inuita una ex personis tuis fiam.
Martha uidelicet mirabatur quod primariis partibus non fungeretu, quin etiam inuidebat...

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)