Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 15

Iam operarii urbani, scopis praediti, uias purgauerant ut turbae periegetarum impune ciuitatem inquinarent : cuncti autem sciebant idem pensum die sequenti cuique datum iri. Nam, uelut hesterno, fistulas fumatas pinguesque chartas, gummes masticatorias plasticeaque pocula per plateam Deak fore ut iacerent, ibidem in medio capite Hungarico. Quibus biocolytae, molimento sanitario subuenientes, omne mendicorum genus studiose repellebant ut ciuitas aliquot per horas luxuriem Imperii Austro-Hungarici redintegraret. Quotidie mane quanto silentio tantâ cum Sisyphiâ desperatione, immo cum eâ insuperabili animorum demissione propter quam homines multi in Europâ Mediâ iugum subeunt omnibusque rebus in nomine Historiae ignoscunt, sordes humanae cibariaeque Budapestino expurgabantur.
IX fere horâ commeatus raedarum iam adeo decrescebat ut nihil a semitis nisi ronchulus ingratior exaudiretur. Sic plerique diem praeteritorum similem agere parabant.
Marthae cum de labore agebatur minime intererat utrum caelum serenum esset necne ; quae uitrea solaria in nasu ponens ianuam deuersorii, Hôtel Méridien, eleganter exiuit. Perâ coriariâ ex umero pendente capiteque petaso cooperto haud dubium erat quin diuitem periegetam ex aliquâ Septentrionali natione oriundam esse diceres. Illo alioquin matutino officium otio condiebat ut non modo urbem spatio finis hebdomadae fruens uiseret, sed Ursum quoque uisitaret quem emissarium iam XX annos pro Instituto Explorationis Occultae *** tractabat. Haec passu et agili et ueloci incedens, quamuis plus L annos nata esset, latam ambulationem ingressa ad quadriuium Astoriam uersus processit. Ubi primum magnam Synagogam conspexit, transiuit praeterque uiam Wesselenyi perrexit. Cum ea procera Bataua adibat, semper erant qui inter mares obuios crura eius immensa speciosamque formam mirarentur – pauciores nempe ut uerum dicam quam in praeterito. Quotquot dinumerabantur, eos iamdudum ignorabat Martha.
CC post passibus tabernam tractatoriam Thailandicam quam emissarius nuper indicauerat agnouit, inde ad pistrinam Francogallicam peruenit quem coeundi locum condixerant. Sedili e corio synthetico insidens spatium loci totum adspectu contemplari quibat. Tunc caffeo duplici cum aquâ additâ petito sophophonum extinxit. Uix ministra, puella inurbana, petitum scripserat cum figura Ursi fenestram tabernae uitream anteiuit, in angulo uiarum sinistrorsus flexit, limen intrauit ac assistentes adfans « Jo napot » proclamauit. Cui ministra murmure offocato respondit nec oculos quidem ad eum collimauit.
Ursus uidelicet, etsi corporis V fere chiliogrammatibus grauioris, ualetudine prosperâ fruebatur : is enim ut tali munere fungeretur, quippe qui commodum quadragenarius factus esset, capillo raro eodemque ob id accurate raso, oculis adinstar cobalti caeruleis atque barbâ canescente, genio suo indulgere non iam poterat cum de deliciis cibariis agebatur. Quem Martha meminerat X ante annis plus C chiliogrammatibus pependisse. Pondere amisso uultus in eo magis rugabatur quam anni praescribebant. Nihilominus multi hoc monstrum apud plus XL annorum uiros pro commodo habebant. Sic Martha ait :
-Sunt qui dicant te diligentiorem esse quam ut serius uenias.
At Ursus quasi correcturus :
-Sunt qui dicant me animi rigidiorem esse. Equidem te hic conuenire gaudeo. Pro dolor, ista puella hodie ministrat : nihil aliud est quam frutex.
-Quid mihi suades ?
-Panificia pistacio farsa intuitu digna esse censeo.
Uterque edulibus petitis breue tempus siluere. Raro enim conueniebant semperque furtim. Inde eo melius metiebantur quam tempus cito transiret. Nempe Ursus abstinuit quominus Marthae explanaret Mammam nuper reuenisse. Mamma illa quae temporibus antiquis larua uocari posset. Etiamsi mater eius XX ante annos mortua erat, Ursus cum eo mentis delirio conuiuebat. Nihil aliud quam phantasma, uel chimaera in quâ et forma feminae triginta annos natae, capillo rufo, uestitae modo XX saeculi exeuntis et animus Megaerae commiscebantur.
(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)