Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 14

Postero die mane – quod sabatum fuit – caelo ridente uiri ambo horâ octouâ ante mensam Costa Café iuxta Central European University of Budapest conuenere. Legatus ut primum potionibus emptis in mollibus sedibus commode consedit, illum spectatiorem locum circumspiciens, Ursum rogauit utrum maritus aduenturus esset necne :
-Nonne Lucas se tertium facere cupit ?
-Tune secretum poposcisti ?
-Poposci. Gratias alioquin pro eo tibi ago.
-Sin forte Lucas in proximo praeteriuerit, non dubito quin telephonet.
Ad haec legatus respondit :
-Causari poterimus nos fortuito congressos cum me ad scriptoria nostra in plateâ Deak sita conferrem.
-Si tibi placuerit... (Ursus haec uerba non finiuit quasi uocem pessumdare uoluisset :) Quid si ad negotium uenias ?
Tunc legatus uidelicet incommodatus uultum subtristem sibi composuit tanquam tergum ante cladem uersurus.
-Non te fugiet quantum me huius officii pigeat. Heri enim paulo antequam orationem habui, nuntium ab ministro recepi, uel potius iussum. Iussum quod ad te spectat.
-O curam exquisitam ! inquit alter ironice. Quae est causa cur tantum taedium inde concipias ?
Tandem legatus infit :
-Iubeor te quoquo modo Budapestini retinere ac persuadere ut mandatum uno anno proroges. Te Budapestini permanere uolunt.
His auditis Ursus barbae pilos mulcere coepit, dein circumspecte legatum affans :
-En ecce sunt qui me retinere optent ! An nescis me abire propterea quod ab me Ministerium Rerum Exterarum abalienaui. Ceterum iussa sero adueniunt : nam pristinum munus in Francogalliâ mense Septembri mihi redintegrandum est. Quamobrem ab Hungariâ a. d. IV Kal. Iul. unâ cum Luca liberisque proficiscar.
-Nempe causas tuas valde intelligo. At ut uerum dicam, iussum non ab Rebus Exteris mittitur.
Obstupefactus, barbatus noster se in sede erexit ac legati aspectum oculis caeruleis petens se ad eum uersus inclinauit :
-Numquid, ait, excusandum habeo ?
-Nihil. Contra curatores Securitatis Ciuitatis te pro emissario Budapestini conscribere uolunt.
-Memet ipsum ? Fungar munere speculatoris secreti pro Regno ? Tune credis nos de tali re seriose colloqui posse ? Tu quidem (utinam ueritate ne offendaris) professorem litterarum, ut scis, adfaris etsi interdum in legatione rebus culturalibus insuper faueo, at nullo modo James Bond uel Malko Linch.
-Responsum tuum pertinenter intelligo, inquit. (Dein post breue silentium :) iamne certior factus es ubi nouo munere functurus sis.
-Adhuc nescio. Sed post paucos dies notoriae de muneribus locisque attributis publice nuntiabuntur.
-Spero munus uotis tuis responsurum esse. Mihi tamen liberet te rem meditari de quâ te modo certiorem feci.
-Promitto, o domne legate, ut accurate cogitem.

*

Budapestini – lunae die XVI Mensis Iunii 2014. Illo ueris matituno aer in urbe iam calebat. Sub caelo sereno nihil optatius quam otium esse uidebatur.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11