Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 13

Fabula secunda : « Si quis Budapestini commoretur... »

Noster uetus canis Ioio uocatus animal formosum fuit, uillosum, colore nigrum, adinstar simii ingeniosum quod utpote saepissime rura peragrans aues aquaticos uenandi causâ, eo similius lupae Romanae quam canum urbanorum reddebatur. Ego autem uix XVI annos natus patrem mortem obire contemplatus sum. Cuius exitu optimi hominum maeror insuperabilis domum totam confecit. Canis quidem, uel potius illius canis, non iam cessauit domino quasi redituro praestolari.
Sic horas plurimas terebat, ibidem iacens ac pater calceis exutis soccos olim induere solitus erat. Quotidie cum sub meridiem tum vesperascente caelo, singulas fere horas naribus ad ianuae rimam aduigilantibus frustra exspectabat si forte uentus odorifer dominum cum laetitiâ reduceret. Noctu II fere horâ questus desperatione lugubres edere perseuerabat, clamores longos raucosque singulos. Infeliciter non erat reuenturus pater. Ioio autem me pro tam sacrâ domini prole obtinebat ut meis inquietatus ludis puerilibus numquam patientiâ careret. Sic debebat me tueri quoad mortem obiret. Quae domo facessere nolens post paucos menses quam patrem abstulit, canem insequi coepit. Is tussibus confectus siccis longisque usque ad suffocationem interdum fatigatione corruebat. Ueterinarius explanans eum corde laborare digitalinam praescripsit. Remedium ex minusculis pilulis colore albis quas in pyxidiculâ pretiosâ conseruabamus. Etenim cor medicatione aliquot menses roborauit. Bestiam existimauimus plus minus reuiguisse etsi, ut ego domi solus mecum pro certo rebar, statuisset se dominum reperturum quocumque iuisset, uel inter umbras. Decessit paulo ante hiemis finem.
Ursus has lineas modo compositas relegit. Quas nullius assis aestimauit quippe nimio pathetico signatas. Haud procul ab eo Mamma colo fistulae tabaci inter labia stricto neruose fumans oculos ad scriptum collimabat non solum mirata sed paene decepta quod filius nihil horribile de se exarasset. At barbatus ille eam sententiam non rogans scapum seruauit ac gradum accelerare constitui : nam erant necessitudines quas morari nolebat.

*

Budapestini – uere anni 2014. Legatus cum locuturus esset ut orationem haberet, nuntio accepto sophophonum e uestis sinu extractum ostentatorie palam legere coepit : scilicet etiam aura munerum publicorum eum ex seruitio tantulum praeseruabant ut adinstar plebis impediri non posset quin uibrantibus machinae iussi pareret. Itaque cum subrisu nuntii initium recitauit. Deinde ubi primum notauit rem ad nationis secreta spectare, sonus vocis adhuc clarus festiuusque subito infuscari. Tunc ille instrumentum quadrato oppessulato reposuit ac in tantâ confusione uersatus est ut quamdiu sermonem uoce haesitabundâ pronuntiauit, tamdiu Ursum contemplaretur. Ceterum adeo perturbatus uidebatur ut linguâ offensans nomina eorum quos honorare cupiebat uix meminisset.
Inter propoma quod hoc secutum est, ipse ursum adiuit rogatum ubi quandoque secum congredi posset sermocinationis priuatae causâ. Alter autem, assuetus diffidere cum quis de secreto agitabat, innoscentiam simulans proposuit ut postero die in quodam satis noto thermopolio ientaculum unâ sumerent. Legatus cum animaduertit sibi in uico Beluaros conueniendum fore, punctum temporis haesitauit, dein Urso mirante et locum et horam adnuit.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)