Articles

Affichage des articles du décembre, 2016

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 17

Image
Ursus uix credebat hanc ab animi tranquillitate desciscere potuisse. Itaque censuit monstrum id genus adinstar aberrationis naturae inuestigandum esse. An Martha ipsa inuestigatrix eius facta iuberetur libros auctori comparare ? Tandem : -Promitto, inquit, ut cogitem quomodo te in narratione inseram ! Id temporis tamen quasi somnio receptus siluit. Martha autem dubitauit eum iterum exstirpare. At alter sponte emersit : -A uetere Desmet audiui quo pacto Institutum Explorationis Occultae *** te conscripsisset. Mulier extemplo suberubuit quod uultus et professoris Xie et Hermann Koenig in memoriam irruerant, utriusque eo adspectu iuuenum praediti quo hos circa annum 85 nouerat. Desmet ille uero a quo propter cardiopathiam ante decennium decesserat, se etiamnunc numero simulacri beniuoli habebat eiusque memoria in scriptorio Bruxellensi permanebat. Cuius multi meminerant camisias ueterum rosarum colore, uentrem prominentem, mystacem more auorum recisum. Cum nihil insuper unquam obliuisc…

Soliloquium e Guiana 6 - De "Jordskott" serie teleuisificâ Suecicâ

Image

Soliloquium e Guiana 5 - Pontem Caiennae transeamus!

Image
Si pelliculam formâ mp3 depromere uis, nexum Youtube in hoc situ appone.

Soliloquium e Guiana 4 - Ambulatio in urbe Kourou

Image

Soliloquium e Guiana 3 - De Apuleio relegendo

Image

Soliloquium e Guiana 2 - De G. Michaelis morte

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 16

Image
Mamma igitur persona mala fuit uelut memoriae in pectore emissarii nostri eiusque medullis a pueritiâ intime intricatae. Tunc Martha quasi barbatum e cogitationibus exstirpare quaerebat : -Uolumen septimum, ait, modo perlegi. Etsi conuentum erat de nugis loqui quoad potiones panificiaque afferrentur, tamen Ursus superiorem nouerat : haec enim tempus in futilitate numquam conterebat. -Ursulos Tian'anmen ? -Ita. Emissarius exspectauit si quid altera tali breuitati adderet. -Legere libuit. Equidem libris tuis oblector. Etenim ille duobus ante annis libros edere coeperat, mythistorias ad agentes in rebus secretis pertinentes, quae iram curatoribus Instituti Explorationis Occultae *** primum intulerant. Ad haec respondit : -Tibi uidelicet iudicia reformare non displicet. Etiamnunc recordor quantum mense Maio mecum publicato libro primo stomachata sis. -Res, loca, tempora mutas. Ac negotia ipsa, nisi pertinenter cognita, actionibus nostris comparari non possunt. Iste lusus innoxius…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 15

Image
Iam operarii urbani, scopis praediti, uias purgauerant ut turbae periegetarum impune ciuitatem inquinarent : cuncti autem sciebant idem pensum die sequenti cuique datum iri. Nam, uelut hesterno, fistulas fumatas pinguesque chartas, gummes masticatorias plasticeaque pocula per plateam Deak fore ut iacerent, ibidem in medio capite Hungarico. Quibus biocolytae, molimento sanitario subuenientes, omne mendicorum genus studiose repellebant ut ciuitas aliquot per horas luxuriem Imperii Austro-Hungarici redintegraret. Quotidie mane quanto silentio tantâ cum Sisyphiâ desperatione, immo cum eâ insuperabili animorum demissione propter quam homines multi in Europâ Mediâ iugum subeunt omnibusque rebus in nomine Historiae ignoscunt, sordes humanae cibariaeque Budapestino expurgabantur. IX fere horâ commeatus raedarum iam adeo decrescebat ut nihil a semitis nisi ronchulus ingratior exaudiretur. Sic plerique diem praeteritorum similem agere parabant. Marthae cum de labore agebatur minime interer…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 14

Image
Postero die mane – quod sabatum fuit – caelo ridente uiri ambo horâ octouâ ante mensam Costa Café iuxta Central European University of Budapest conuenere. Legatus ut primum potionibus emptis in mollibus sedibus commode consedit, illum spectatiorem locum circumspiciens, Ursum rogauit utrum maritus aduenturus esset necne :
-Nonne Lucas se tertium facere cupit ? -Tune secretum poposcisti ? -Poposci. Gratias alioquin pro eo tibi ago. -Sin forte Lucas in proximo praeteriuerit, non dubito quin telephonet. Ad haec legatus respondit : -Causari poterimus nos fortuito congressos cum me ad scriptoria nostra in plateâ Deak sita conferrem. -Si tibi placuerit... (Ursus haec uerba non finiuit quasi uocem pessumdare uoluisset :) Quid si ad negotium uenias ? Tunc legatus uidelicet incommodatus uultum subtristem sibi composuit tanquam tergum ante cladem uersurus. -Non te fugiet quantum me huius officii pigeat. Heri enim paulo antequam orationem habui, nuntium ab ministro recepi, uel potius iu…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 13

Image
Fabula secunda : « Si quis Budapestini commoretur... »
Noster uetus canis Ioio uocatus animal formosum fuit, uillosum, colore nigrum, adinstar simii ingeniosum quod utpote saepissime rura peragrans aues aquaticos uenandi causâ, eo similius lupae Romanae quam canum urbanorum reddebatur. Ego autem uix XVI annos natus patrem mortem obire contemplatus sum. Cuius exitu optimi hominum maeror insuperabilis domum totam confecit. Canis quidem, uel potius illius canis, non iam cessauit domino quasi redituro praestolari. Sic horas plurimas terebat, ibidem iacens ac pater calceis exutis soccos olim induere solitus erat. Quotidie cum sub meridiem tum vesperascente caelo, singulas fere horas naribus ad ianuae rimam aduigilantibus frustra exspectabat si forte uentus odorifer dominum cum laetitiâ reduceret. Noctu II fere horâ questus desperatione lugubres edere perseuerabat, clamores longos raucosque singulos. Infeliciter non erat reuenturus pater. Ioio autem me pro tam sacrâ domini prole obtinebat u…