Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 12

-Ne te per ambages ad rem ipsam ducam, paucis uerbis utar : tibi, mi Martha, proponimus ut Bruxellas commigres. Ibi cellulam explorationis occultae pro instituto nostro apparabis eique praefecta disputationibus politicis nummerariisque intereris.
-Quid de agentibus uestris qui illic iam operantur ?
Tunc Professor Xie superciliis contractis ait :
-Nesciunto te a nobis mitti : uolumus enim te clam legatione culturali agere.
-Numquis mecum collaborabit ?
-Ciui Belgico fidere poteris quem De Smet nomine iamdudum conscripsimus. An Francogallice loqueris ?
-Non loquor.
-Cura ut sine morâ discas. Te De Smet adiuuante scriptorio laboris temporarii praeponemus, quod nuper a nobis redemptum « Inter-Emploi » uocatur. Ibi certe uobis dabitur ut munia uestra sub negotio licito cooperiatis ac futuros collaboratores nanciscamini. Quid de proposito existimas ?
Martha ab faucibus ualde doluit ubi saliuam sorbere conata est. Uehementer commota tanti tamen condiciones muneris accepit. Deinde post hebdomadam quam aliquot curatoribus obuiam iuit ut legitima plura efficeret, praedita collectorio chartophylacioque ab Hong Kong ad Bruxellas auolauit.
Uos scilicet narratiunculam legitis: quae res tota tam celeriter expediri nequiret. Sed Martha primum formata, deinde diu exercita, postremum in Belgium missa est. Nihilominus ut iussa haud difficile efficeret, uos tamen pigeret istam fabulam legere si quidque de institutione speculatoriâ narrassem.

Iam pellegisti « Quid Martha optauerit », fabulam primam ex « Secretis Ursi », quam secunda mox sequetur.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11