Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11

Itaque posteaquam machinulam photographicam e sacco prompsit, eam professori Xie porrigens dixit:
- Tibi ueritatem fateri debeo. In istâ pelliculâ nouum exemplar documentorum quae modo duplicauisti, inuenies. Equidem adhuc ignorans qualem operationem ingrederer, argumenta ad defensionem seruare malui si res forte in meum detrimentum uerteretur. Tecum enim laborare non potero nisi probissima quamquam tibi licuerit hoc facinus pro proditione habere.
Ad haec alter, quasi frigore captus, punctum temporis in sede riguit, dein denuo commodius resedit. Tunc acumine insigni motus Marthae oculos aspectu petens, eam diu contemplari coepit. Composito subridentis uultu:
-Facinus anceps, inquit, uidelicet perpetrauisti siquidem in dubio maluisti nos anteire. Te uero de istâ prudentiâ obiurgare non possum. Contra quippe quae hanc pelliculam hodie mihi tradideris, propterea nostram factionem pro certo elegisti.
Ibi siluit quâdam mente receptus ; paulo post tanquam consilium magni momenti modo cepisset, sermonem persequens ait :
-Ego quoque rem paruam detineo ut tibi probem nos idem lac sugere...
Deinde colossus Manchuriensis loculum aperuit ex quo duas capsulas magnetoscopias extraxit. Has in mensâ interponens :
-Omnia, inquit, trans cubiculi balneique specula cinematographauimus.
-Uos...
-Ita. Taeniolam regestam habemus in quâ tu, nuda, scopum cingulo conspicue flagellas. Item te in aliâ agnoscimus photographemata e documentis capientem.
Liuida facta, Martha uoce frigidâ illa uerba facere uix ualuit :
-Istis capsulis scilicet utemini quo me fidiorem reddatis.
-Talia moliri non solemus, Martha. Capsulas tibi dabo si photographemata in balneo capta restitueris. Nobis dehinc et inuicem confidendum et solis praepositorum iussis oboediendum erit.
Tunc Professor Xie omni uultus grauitate relictâ rursus consurrexit ac dexteram porrigens iuueni feminae ait :
-Bene aduenisti : annos plurimos felicesque in instituto explorationis occultae *** tibi exopto.
Iam Martha sensit se inter bellatores allectam esse ; quod munus gratis constare non posse: professorem Xie pro superiore, magistro, interdum amico sibi habendum ; at se modo amantem amisisse. Etsi uero statim suspicata se desiderio crudeli diu laboraturam esse, tamen quod ad pristinos amores attinebat, id memoriae relinquendum esse censuit.
-Nunc, inquit ille, me tibi explanare oportet quomodo res de nobis se habeant.
Ut primum suâ quisque in sede resedit, Martha illi :
-Si me, ait, conscribitis, uos, ut opinor, iam iussa mihi mandare meditamini.
-Magis quam iussa, ut uerum dicam. De munere agitur.
Sine dubio speculator diu cogitauerat quomodo procuratiunculam Batauae impatientiam uix dissimulanti praebiturus esset. Post breue silentium tandem perrexit :
-Anno 1980 ineunte communistae et Russici et Sinici se adeo in nostras ubique mundi legationes insinuare coeperunt ut ne honestis quidem necessitudinibus nostris confidere possemus. Experti alioquin prospiciunt Unionem Souieticam ante paucos annos fore ut collaberetur. Etiamsi haud dubium est quin totus mundus uehementer concutiatur, hodie tamen uix aestimamus quomodo populi talem ictum excepturi sint. Nihilominus conicimus nationes Europaeas optaturas esse ut Continentis cohaerentiam roborent.
-Quomodo ?
-Regimina Occidentalia, ut opinamur, operam studiumque pristinis nationibus communisticis nauabunt ut sibi quam ocissime in institutis Europaeis adiungantur...
-Equidem istud intelligo quamquam adhuc satis incredibile uidetur. Numquid ab me in hac re exspectatis ?

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4