Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 10

Cui illa cum nictatione ait:
-Hermann petit ut istud duplices.
Tunc is postquam silentio subrisit, singulis documenti paginis in machinâ insertis exemplar persimile edidit. At Martha quamdiu hoc agebatur, tamdiu suum praepositum cum eâ cupidine aspiciebat quae periculo oritur: ipsum enim minus quam eius uirtutes amabat; eum paucis uerbis uenerabatur, uel gratiam ei absolutam referebat, quod eius beneficio uitam iamdudum exoratam ageret.
Postea exemplari confecto rursum in Hermann cubiculum ascendit. Quem cum ianuam clausit, adhuc dormire notauit. Tum aliquantisper haesitabunda suspirauit, dein agnouit fortunam sibi quoniam opportunitatem uitae egregiae praeberet, eo capessendam esse. Eandem multis semel obuiam fuisse ac propterea a se amitti non posse. Ad summam plus paenitentiam ualere quam scrupulos.
Simul ac machinulam photographicam ex sacco prompsit quam in marsupio discreto condiderat, se in balneo inclusit ubi in matellae operimento sedens secundum totius documenti exemplar sibi cepit.
Utpote quae adhuc ab explorationis occultae legibus aliena esset, nesciebat quem ad finem haec photographemata seruaret. An testimonii causâ? Quantonam uenirent? Etsi nihil pro certo obtinebat, tunc saltem notulam rei suam imponere uolebat. Deinde machinulâ in sacco celatâ documenta prius in capsâ reposuit quam uestibus inuita iterum relictis cubile uastatum petiuit ac iuxta machinatorem rhoncisonum accubuit.
Mane postridie Martha eum salutauit et ante ientaculum reliquit. Dum is obuiam legatis Reipublicae Sinarum it a quibus Shenzhen deduceretur, ipsa locum secretum relatui assignatum, uel unam ex iis numerosis societatibus consiliatoriis quae turres Hong-Kong occupant.
-Iussa perfecisti.
Sic allocutus, professor Xie pristinam scholasticam comiter accepit. Martha postquam cum subrisu, in sede sibi ante eum designato consedit, statim ait:
-Numquid te rogare possum?
-Quin potes?
-Quid documentis opus est uobis?
Ad haec alter non timuit respondere:
-Institutum satis nunc nosti ut te certiorem de finibus nostris faciam. Nam enimuero regimen Pekiniense Regiones, siue zonas, Oeconomicas Speciales condit ut capita pecuniaria extera attraheret. Negotiationes uelut Ziemens Elektronikus optant ut bona ibi minore sumptu fabricent. Quod in summâ ex malo consilio constabit quatenus technologiae calliditatesque rarae obid ad communistas tradendae sunt. Ut pauca dicam, nos secreta industrialia furati fabricas in nationibus liberis promouemus ut Rempublicam Popularem Sinarem anteeamus eiusque accretionem oeconomicam frenemus.
-Nihil aliud quam exploratio industrialis…
-Quod ad nos attinet, nihil aliud facimus, sed dum ab ouo agimus, nostris rebus strategicis prouidemus…
Illo temporis puncto conciliabulum silentio subito interruptum est. Martha intellexit sibi contingere ut semetipsam ex facinoris orbitâ expediret. Sibi in tali discrimine discernendum quo peremptorie tenderet. Recordans asinum Buridani mortuum esse quod nequiuerat optare quâ ex situlâ aquam potaret, actionem incertam haesitationi praetulit.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11