Articles

Affichage des articles du novembre, 2016

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 12

Image
-Ne te per ambages ad rem ipsam ducam, paucis uerbis utar : tibi, mi Martha, proponimus ut Bruxellas commigres. Ibi cellulam explorationis occultae pro instituto nostro apparabis eique praefecta disputationibus politicis nummerariisque intereris. -Quid de agentibus uestris qui illic iam operantur ? Tunc Professor Xie superciliis contractis ait : -Nesciunto te a nobis mitti : uolumus enim te clam legatione culturali agere. -Numquis mecum collaborabit ? -Ciui Belgico fidere poteris quem De Smet nomine iamdudum conscripsimus. An Francogallice loqueris ? -Non loquor. -Cura ut sine morâ discas. Te De Smet adiuuante scriptorio laboris temporarii praeponemus, quod nuper a nobis redemptum « Inter-Emploi » uocatur. Ibi certe uobis dabitur ut munia uestra sub negotio licito cooperiatis ac futuros collaboratores nanciscamini. Quid de proposito existimas ? Martha ab faucibus ualde doluit ubi saliuam sorbere conata est. Uehementer commota tanti tamen condiciones muneris accepit. Deinde post he…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11

Image
Itaque posteaquam machinulam photographicam e sacco prompsit, eam professori Xie porrigens dixit: - Tibi ueritatem fateri debeo. In istâ pelliculâ nouum exemplar documentorum quae modo duplicauisti, inuenies. Equidem adhuc ignorans qualem operationem ingrederer, argumenta ad defensionem seruare malui si res forte in meum detrimentum uerteretur. Tecum enim laborare non potero nisi probissima quamquam tibi licuerit hoc facinus pro proditione habere. Ad haec alter, quasi frigore captus, punctum temporis in sede riguit, dein denuo commodius resedit. Tunc acumine insigni motus Marthae oculos aspectu petens, eam diu contemplari coepit. Composito subridentis uultu: -Facinus anceps, inquit, uidelicet perpetrauisti siquidem in dubio maluisti nos anteire. Te uero de istâ prudentiâ obiurgare non possum. Contra quippe quae hanc pelliculam hodie mihi tradideris, propterea nostram factionem pro certo elegisti. Ibi siluit quâdam mente receptus ; paulo post tanquam consilium magni momenti modo…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 10

Image
Cui illa cum nictatione ait: -Hermann petit ut istud duplices. Tunc is postquam silentio subrisit, singulis documenti paginis in machinâ insertis exemplar persimile edidit. At Martha quamdiu hoc agebatur, tamdiu suum praepositum cum eâ cupidine aspiciebat quae periculo oritur: ipsum enim minus quam eius uirtutes amabat; eum paucis uerbis uenerabatur, uel gratiam ei absolutam referebat, quod eius beneficio uitam iamdudum exoratam ageret. Postea exemplari confecto rursum in Hermann cubiculum ascendit. Quem cum ianuam clausit, adhuc dormire notauit. Tum aliquantisper haesitabunda suspirauit, dein agnouit fortunam sibi quoniam opportunitatem uitae egregiae praeberet, eo capessendam esse. Eandem multis semel obuiam fuisse ac propterea a se amitti non posse. Ad summam plus paenitentiam ualere quam scrupulos. Simul ac machinulam photographicam ex sacco prompsit quam in marsupio discreto condiderat, se in balneo inclusit ubi in matellae operimento sedens secundum totius documenti ex…