Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 9

At Hermann cum taedium coitus concepit, crus Marthae paene detundens ita super culcitam lapsus est ut in tergo iaceret. Tunc eâdem ui ac taurus furiosus, latera speculatricis ambobus manibus capessendo eam in uirilibus suis imposuit, deinde immugiit quo sua Europa corpus citius undaret. Haec accurate parens mammis palpandis conabatur cupidinem amantis augere. Quod alter minime animaduertit quia uires cunctas in genitalibus iunctis colligebat coitum patraturus. Ut coxendices circum penem profundius mearent, feminae nates manibus comprimebat donec consilio mutato eas uehementer patefaceret: sic uentrem penitus inibat etsi amplius merito iam accesserat.
Cum autem poculum Fortunae exhaurire cuperet, digitum paulo altius quam feminal temere admouit. Extemplo Martha existimans homuncionem, immo brutissimum, licentiâ ineditâ abusurum esse, cui nonnisi rogata assentiretur, in imo pectore constituit ut salem iussis adderet. Itaque cum silentio se complexu liberans e lecto descendit. Stans, recta nudaque, pallidum Hermann corpus quasi uilem uetulae carnis molem despexit. Ille inuicem pauore captus dum eam respicit, obstupuit. Tunc Martha de improuiso ait:
-Equidem nunc opto ut meum in modum ludamus.
Cum uero machinator nihil haberet quod responderet, iam illa bracas capessiuerat: cingulum inde extractum curauit uelut anguem nigrum palmae circumuoluendum. Ferro digitis stricto corium in caelum tollens uiribus totis mollem Germani uentrem quam uehementissime uerberauit.
Ast ille (quod Martha admirata est) non modo gemitum affatim uoluptuarium edidit, sed etiam semetipsum eo seruilius prostrauit ut poenam daret.
-Utinam, inquit, me castiges!
Cui implorans clunes ridicule praebere. Haec fuit causa cur Martha uirum accuratissime flagellaret. Hoc tamen monstrum non mirari nequibat quod contentus uapulare sicut lumbricus et undabat et serpebat. Nequam tandem post dimidiam horam semen in culcitâ nudatâ emisit, deinde quemadmodum alumnus lacte satiatus subridet, item super lecto iacens lacunar spectare coepit.
Martha uero iussis omnibus nondum functa erat: cum uideret Hermann sopescere, timens ne se somno incerto daret, sic eum affata:
-Nonne mihi poculum uini Champagne offeres?
Tunc Germanus, etsi nolens, surrexit ac ad armarium frigidarium accessit unde lagunculam Moet&Chandon prompsit.
Et ille laetus dixit:
-Ministra, quaeso, pocula dum mingo.
Nec minus alacris Martha, adhuc nuda, duo uitrea sumpsit. Dein, ut primum alter in balneo inclusus est, saccellum imidazopyridinae recidit cuius molitum in machinatoris potione dissoluit. Cum  speculatrix torrentem aquae in matellâ defluere e latrinâ audiuit, iam cortex e lagunculâ expulsus crepitum reddiderat, iam medicamen uino submersum erat.
Post XV minuta quam pocula sustulere, Hermann stragulo chimico inuolutus ronchos sonaces emittebat. Martha quidem unam horam suo arbitrio agere potuit… Tum pallio balneari induta dormientis capsam facile inuenit. Hac apertâ libellum prompsit quem alter securius seruare debuisset. Dein cito revestita magneticam  cubiculi clauem capessiuit. Inde anabathro uecta usque in scriptorium negotiatorium descendit ubi professor Xie eius reditum praestolabatur.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11