Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 8

Etsi temperatura loci automaticâ moderatione minuebatur, tamen adeo abundanter sudabat ut digito nodum focalis relaxarit collique globulum exseruerit carnis liberandae causâ. Se crassiorem sciebat nec rem soluere ullo modo cupiebat. Ceruisiam poposcit frigidissimam. Iam post eum administratores negotiationum periegetaeque diuites mensas cauponae plures occupare incipiebant.
Hermann autem suam Budweiser cum irâ contemplans Maoistis maledixit necnon isti negotiationi quâ procul a Hanover uitâque bene temperatâ missus erat. 
-Res hic semper ita se habent, ait flaua puella.
-Quid? alter respondit inopinatâ perculsus illius sollicitudine. 
-Numquam Europaei pro certo sciunt quid apud negotiatores Sinicos agatur.
Illa dum Anglice loquitur, uoce graui profundâque utebatur.
-An Republicâ Foederali oriunda es?
Illo tempore siue ante quattuor annos quam Murus Berolini collapsus est, Germani continuo suspiciebant se ab fratribus communisticis DDR peti.
-Batauiâ.
Cum dicto securior factus, Hermann Koenig sermocinari perrecturus Plattedeusch dialecto in Germania septentrionali usitato uerba facere coepit eodemque Bataui subsimili.
-Hermann, ait, mihi nomen est. Regione Bremen oriundus, immo Hanover incolo. Uerum negotiationi Bremensi laboro.
-Martha, inquit nihil aliud adiectura.
-Quid qualis femina apud luteos facis?
Nec Martha contumeliam in hoc reprehendere maluit, quod ob tantam superbiam eo facilius salubrem inter se distantiam conseruare posset. Ita dixit:
-In pompis uestiariis incedo. Procuratiunculam in urbe Taipei modo confeci. Cras hinc Amsterdam uersus auolabo quippe cum conexio aeronauis dilata sit.
-Igitur captiua Hong-Kong es.
-Unum diem ero. Me hic manere piget.
Curator Germanus tanquam felicitate diuinâ tactus esset, statuit ut tanto Fortunae munere quoquomodo frueretur. Quod longe ab uxore esset, eo maiorem locus criminisque impunitas fortitudinem ei inferebant. Tum mentiens:
-Ob causam, ait, similem, hinc Shenzhen cras quoque mihi proficiscendum est. Quid si te in cenam inuitarim? 
Martha haesitationem simulauit, rata alioquin se fortunâ secundâ frui: prius enim quam Hermann nacta est, imaginata erat se aduersario peiori quam brutiori traditum iri.
-Libenter tecum ueniam.
Tunc Hermann et laeuus ob uoluptatem futuram et timidus ob feminae formositatem, bracchium huic porrigere neglegens, loco facessere coepit. At Martha, hoc modo relicta, uestigia istius quadragenarii informis insecuta est. Qui haud pronus in Asiae cibos, cum forte chartulam popinae Britannicae notoriam recepisset, eo Martham adduxit, inscius uidelicet quid haec edere cuperet.
Post Welsh acetariaque Caesaris more, Coca-Cola light, nimisque ceruisiae, machinator orsus manum in puellae clunibus stringere, iam hortabatur ut sibi in cubiculum duplex comitaretur. Quod illa cachinnum reprimens se laetari mentita est.
Alter igitur ut primum forem conducti clausit, statim inuitam sublatam super lectum in medio cubiculo instar arae positum rapuit. Quae parum intellexit quopacto resupinata a uiro illo, obeso nudoque, suauia exciperet. Ne hoc quidem queri poterat: certior enim ab professore Xie facta erat sibi siquid eiusmodi uel inopinati accideret, patiendum fore.
Paucis post minutis nullum in cubiculo lumen superfuit nisi lucerna iuxta lectum modica ut complexum obscene illustraret: nam machinator, glaber crassus uentruosusque, feminam cruribus altis iacentem in lecto semiaperto moleste futuebat. Quemadmodum aper solum fodit, ita sudore madens sine concubinae curâ grunniebat. Item diceres hunc illo corpore insperato frui sicut puer dulciola furatus festinanter absorbet.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11