Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 7

Inter marmora lapides nephriticos, ostiaque rotunda ut Ming aedificare solebant, progressa est usque ad anabathrum grande quo in cubiculum sublata est. Digiti alieni, manus alienae malleos pro eâ premebant, ualuas aperiebant. Haec etiamsi indolis eius minime similia essent, tamen laetitiam multiplicabant. In lecto linteis nouis cooperto uenalia modo empta detexit, nec ridere nequiuit cum conspexit stolam laminis argenteis textam quam iussu Instituti Explorationis Occultae *** magno pretio mercata erat. Hanc comparare destinabat quam calceis coloris margaritei tam collari in pectore pendenti.
Ut miles arma pridie pugnae, sic Martha empticia contemplabatur. Duos passus regressa ut totum admiraretur, horologio conspecto constituit ut temporis intervallo uteretur ad longam lauationem pluuiam. Sextâ horâ stolam uoluptarie induit, crinem diu pectinauit, cilia longiora fecit, malas roseo colorauit, labia rubro pinxit : in se uolebat misceri lautitiam, illecebras candoremque. Ad haec unam Chanel guttam adiecit ut pretium odoris agnosceretur neue gustus cutis mutaret. Postremo pillulam contraceptiuam sorbuit, paulum quidem inquietata quod menstrua chimice differebat, quamvis pauci in annis 80 metuerent leges naturae deridere.
Horâ sextâ et dimidiâ Martha cellulam anabathri intrauit petiuitque ut ad cauponam panoramicam in tecto Mandarin Oriental sitam adduceretur. Quo tanquam Minerua Olympum ingressa, in puluino sessit ac ministratorem non solum Martini Dry ad elegantiam sed etiam Coca-Cola Light ad patientiam poposcit. Dum exspectat, lumina Kow-Loon nocte ineunte accendi admirata est : aerinaues continuo ad aeriportum urbanum descendebant auolabantque.
Sextâ horâ et quadragesimo minuto Hermann Koenig in duplici cubiculo Mandarin Oriental tintinnabulum telephoni audiuit. Respondit. Procurator quidam negotationis Gege Gongsi eum in cauponâ panoramicâ exspectabat. Uir, Germanus, de nuntio miratus est : Ziemens Elektronikus Gmbh missus, a Bremen modo adueniens, foedus joint-venture cum negotiatione Sinicâ perficere parabat.
Etsi tempus colloquii postero die dictum erat, Hermann Koenig ob amplum negotii pretium querere non ausus, in balneum ruit ut se lauaret, dentes fricaret atque fatigationis odorem, grauem oris gustum, omniaque itineris uestigia repelleret. Frustra. Sibi opus fore pluribus diebus sensit ut se a dilatione horariâ recuperaret. Capillis humidis camisiam candidam necnon uestem bracasque e Jersey pro Asiae caelo calidiores induens, sibi pollicitus est se uestimentum aptius quam citissimo empturum esse. Si forte hospites peterent ut legitima proderet, capsam sumpsit in quâ documenta de perspicillis infra rubrum seruabat. Haec enim negotiatio Germana studebat ut in Re Publicâ Populari fabricarentur.
Nam curatores Ziemens Elektronikus Gmbh cupiebant lege Open Door frui quae post paucos menses anno 1986 ualeret, ea mente ut prima Germana negotatio fieret quae Shenzhen in Regione Oeconomicâ Speciali, iuxta finem septentrionalem Hong-Kong in territorio Sinico sitâ produceret.
Cum ualuae anabathri ad cauponam panoramicam patefactae sunt, ibidem urbis lumina per ingentia fenestrarum uitrea scintillabant. Quod Germanus paene non animaduertit, oculos in aula collimans hospites agnocendi causâ. Inde passibus lentis ea spe incessit ut hi suam Germanicam staturam notarent. Frustra. Prope mensam peruenit ; a sinistrâ femina formosa capillo flauo, stolâ laminis argenteis uestita sedebat. Tunc silentio querens tempus ad eam seducendam deesse, manibus in abaco positis, potionarium rogauit quis se arcesseret. Ministrator cum nesciret, cornu telephoni sublato numeros ianitoris composuit. Breuis sermo secutus est : Gege Gongsi modo appellasse ut ueniam pro errore peteret ; utrosque die postero ut praedictum esset, conuenturos esse.
-Tale mihi initium displicet, infit Hermann.


(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11