Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

-Basia me !
Quod Xie ui docte refrenatâ fecit. Cuius penem Martha sensit in bracis durescere. Uir os feminae cum lenitate manibus sumptum aliquantisper admiratus dixit se ei gratias pro tam mirâ uesperâ agere ; se eam humiliter hortari ut apud se hanc noctem deuersaretur. Sic ambos paucis horis uti posse ut citra pudicitiam lasciuirent.
Tunc Martha cachinno commoto rursus adnuit. Tam subito professor Xie toto corporis pondere Marthae procubuit ut in tapeto iacerent. Ibi alter furiosa basia alteri rabide reddenti imponebat. Interim uestes inter se eripientes mensam, sedes, bisellium in luctatione repellebant. Tandem illa longo duroque fascino exuto, oculos amanti coniecit ut signum proelii committendi daret. Hic beniuolâ cum uiolentiâ illam reuersam humi prostrauit. Inde feminibus genus ictu semotis uiam genitalium sibi aperuit. Ipsa digitis membrum tentum aditui uentris adduxit. Quo penitus se fixit professor, ut gemitum uoluptuarium utrique exsereret.
Martha gaudebat quod tanquam uir ab illo inibatur, uoluptate e luctatione procedente, immo e depugnatione. Sic se instar amatoris aestimans ualde pro pari habebatur, nec iam tunc pro pupulâ quam molles nimis reuerebantur tunc pro scorto inflato cui crapulosi temere procumbebant. Dum professor Xie eam complectitur qui membro monstruoso inter eius femina furebat, ipsa delicias potentiae nouae experiebatur quam auctoritate suâ usurpabat. Tum manibus enisa se erexit, tergum incuruans quo clunes amanti apertius ostentaret, paulum progrediens ut uir ex se exiret. Inde fascinum captum altius adduxit. Quam professor Xie basio super tergo deposito penitus pedicauit.
Eodem tempore Martha sphincterem circum penem in se ocissime commeantem tam experte restringebat ut Xie exhaustâ paucis post secundis patientiâ exploderet. Femina decubuit: primus fuit ille qui prae ceteris in eius uita reapse ualeret.
Pluriens ea nocte coiere tanquam alter corpore alterius carere non posset. Cum indutias faciebant, inter ebriamina tabacique fistulas auide colloquebantur. At mane quamuis Martha crederet se libertate quasi nouâ uitâ potitam esse, tamen Professor Xie obtinuit ut eam inopinato conturbaret : rogauit enim num ei liberet speculatricis munere fungi pro Instituto Explorationis Occultae *** [nationis nomen dici non licet].

*

Hong-Kong – Mense Septembri 1985. Martha de omnibus rebus ad se spectantibus statuere concupiebat. Igitur existimauit se XXV annos natam sufficienti experientiâ frui ut speculatorum obscura ingrederetur. Cum pridie e Taiuaniensium insulâ aduenisset, pristina scholastica Uniuersitatis Kaohsiung (nonne diploma scientiarum politicarum paulo ante acceperat?) diem iucundum in uiis celebribus Hong-Kong modo egerat. Post longam ambulationem in uico Kowloon, haud libenter constituit ut deuersorium repeteret. Itaque Jordan Road ad litus uersus regressa nauiculam inscendit qua ad uicum Central in insulâ Hong Kong situm ueheretur. Magia subodorabatur ubique eius ciuitatis cum Sinicae tum Britannicae emanans. Quod Martha omnibus sensibus excitatis animaduertebat. Cum nauis proficiscens fluctuare coepit, anima uenti calida tam subito facta est ut petasus puellae paene auferretur. Hunc tamen retinuit paulo antequam eam effugeret. Subrisit illa imaginans hoc textile e stipulâ candidâ factum se in auem uertere ut ad caelum euolaret. Sincerâ enim felicitate in imo pectore gaudebat.
Cum in insulam peruenit, autocinetum meritorium manus signo appellauit quo ante Mandarin Oriental uecta est. Munusculo raedarium, dein ianitorem donauit. Minus sumptu quam mandato nouo excitabatur, quod primas fabulae ineditae partes agere iussa erat ut opulentam, iuuenem, credulamque heredem simularet.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)