Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 5

Ante pauca minuta quam profecta est, longos athleticosque pedes in calceos fulmentis altioribus inseruit quos post meridiem ultimâ pensione scholasticâ emerat. Hos enim coniectabat tinctos eo caeruleo quem regalem dicunt, accommodatosque relicuo uestimento se prope eminentiam professoris posse attollere. Sibi uero semel ab Taiuaniensi puero inuitatae quidque uel minimum diligentius curandum esse. Illum insuper Taiuaniensem eo magis admirari quod doctissimus esset. Hanc uirtutem praeter ceteras ualere opinabatur Martha. Professor Xie sextâ demum horâ uenit. Ubi ianuam aperuit, uidit eius latos umeros ueste coloris cinerei formaeque exquisitae amictos. Illico allecta est. Nullum focale, sed camisia candida accurate ferro leuigata cuius collum globulo consulte exserto liberauerat secundum eius aetatis elegantiam. Prae fronte latiore quadratoque capite uir pulcher iudicari non poterat. Nihilominus oculi ingenio micantes subrisusque generosus grauitatem bestialem in monumentum suauitatis uertebant.
Ille Marthae Bataue allocutus :
-Goedenavond ! Is u klaar ?
Puella obstupuit adhuc nesciens professorem Xie sermone patrio uti.
-Num linguam Batauam nosti ?
-Diploma magistrale linguis germanicis docendis paulo ante V annos in urbe Amsterdam impetraui.
-Ignorabam.
-Quod scire nequibas. Te alioquin turbare nolebam.
-Contra nouitate delector.
Uesperam perfectam egit Martha. Uterque autocineto meritorio uecti in cauponam Hilton peruenere. Cum turba administratorum curatorumque negotiationum affluere coepit, Professor Xie timens ne intimitas laederetur, comiter hortatus est ut una cenarent. Adnuit puella. Quam in paruam popinam adduxit de anite assatâ insignem, locum ab expertis amatoribus notissimum. Quamdiu una mansere, tamdiu sermonibus eruditis inter se delectauere. Martha magni aestimabat quod hospes non se exhibere conaretur uelut tropaeum. Itaque pro tantâ lautitiâ in se oriri sentiebat cupidinem noctis cum illo uiro transigendae.
Deinde diu deambulauere, hinc mercatus nocturnos lampadibus rubris illuminatos uisentes, illinc cibos mirabiles multaque biocolytis coram uenalia adulterata ridentes. Tandem Professor Xie Martham inuitauit ut ultimam potionem domi biberent. Inuitationi libenter concessit allecta quidem eius gigantis moderatione, qui haud timidus passum quemque cum arte metiebatur ut eam decenter seduceret. Cum in conductum aduenere, ad Teresae Teng cantilenas comminus saltare coepere, blandicule confabulantes. Tum ille latos fores fenestrales ostendendo hortatus est ut Martha de pergulâ hortos uniuersitatis contemplaretur.
-Sine tegminibus arborum turres centri urbani Kaohsiung conspiceremus.
-Hinc nihil discerno nisi ramos, respondit Martha facete.
-Nonne plus ualent quae ultra conspicua latent ?
-Te spero plus posse quam locos scholasticos...
Cum dicto erubuit quod ebriaminibus capta spem clarius patefaceret. At bestia parum offendi uidebatur. Denuo saltare coepere, artius inter se stricti. Marthae placebat suavis oryzae odor quem cutis leuiter exhalabat Professoris.
In urbe Amsterdam puella nonnullos uiros nouerat, brutos staturae pancraticae eosdemque tam uirilitate fretos ut pro certo obtinerent se eam libidine complere sub pondere bestiali compressam uentre penis ictibus paucis uexato. Iidem impediri non poterant quin semen in ea cum gemitu uel obsceno singultu emitterent, siquidem huius generis mares numquam Martham adoriri auderent nisi ebrii.
Alii, doctissimi homines, eam fatigabant priusquam approprinquare conabantur. Nunc utrisque repugnabat : aliquid intensius flagitabat. Professor Xie tandem cupidinibus tantis uidelicet patebat.
-Estne tempus, ait ille fiducialiter, mihi rogare utrum te basiare possim necne ?

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)