Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Iamdudum ille uir et calorem et frigus Marthae inspirabat. At ea timiditatem reprimens inuitanti libenter adnuit. Cum se postero die congressuros esse praedixissent, professor Xie Marthae limen exeunti : « An modico, sodes, infit, morari digneris ?
-Ita.
-Permittisne ut te de re paruâ certiorem faciam ? immo quid intimi suadeam ?
-Quin negem ? ausa est incerta.
-Si habitum nostratum finxeris, timeam ne infabre aemuler : Seres semet ipsas semper melius nouerint. Agedum. Tolle istas a coma uirgas ut capilli libere pendeant. Hoc maiore fiduciâ frueris. »
Ac cum dicto, tanquam discipuli Confucio oboedire solebant, Martha nodum soluit ut crinis flauus de umeris undarit.
« -An nosti Ualkyrias Uagnereas ? »
Rursus timide adnuit dearum Septentrionalium haud immemor. At ille porro :
« Utinam grates, ait, illis agas ! Ut earum similis mi esse uideris, sic decorum est suae quemque nationis mores colere. »
Martha postquam denuo instar Magistri discipulorum consilium accepit, capite cum reuerentiâ inclinato decessit. Ut primum in mesaulâ adiit, pauca metra lente ambulauit quoad in forum peruenit. Id ex aedificio constabat quadrato duobusque tabulatis praedito unde arboretum amoenissimum in mediâ aulâ peristylio circumdatâ despici poterat. Puella epimedio nitens diutius morata est ut paruum scholasticorum mundum de secundo tabulato contemplaretur : horum alter sub tegminibus umbrosis alteri obuiam ibat. At illa statim dubitare coepit quid inter se agitarent; utinam uniuersorum secreta audiuisset! Uitam, Taiuanienses, suaeque aetatis arcana amabat neque haec se relicturam imaginari poterat. Quamdiu enim illic uixerat, procul ab Occidentalibus rebus remota, sibi uisa est eas maiore acumine intelligere. Haud dubium alioquin quam digna relatu tempora tunc transigerentur : nam eodem anno Ronald Reagan, praeses Ciuitatum Unitarum Americae, operationem subibat ad tumorem intestinorum sanandum ac nauis Rainbow Warrior uocata François Mitterrand, praesidis Francogallorum, iussu pessumdata est. Ob diffidentiam quam negotium Farewell institutis communistarum intulerat, Unio Souietica Mikhael Gorbatchev rectore, crise economicâ socialique laborans, intelligere coepit regimen totumque systema politicum fore ut paucis post annis corruerent. Tunc Asia incremento oeconomico insigni fruebatur : Respublica Popularis Sinarum, praepollens facta, necessitudinem cum Unione Rerumpublicarum Souieticarum Socialisticarum redintegrabat pactumque de Hong-Kong retrocedendâ cum Britannis factum celebrabat ex quo pristina colonia penes Sinas anno 1997 rediret. In altero sinus Formosae litore, Taiuanienses parabant regimen democraticum multis factionibus adoptare.
Ibi quidem aderat Martha, in insula Formosâ, arce Sinarum Nationalisticarum, aduersus Reipublicae Popularis ambitiones ab Americanis nauibus aeronauigeris haud procul praemunitâ. Puella cum se in tantis rebus respiciebat, se parui faciebat, quasi errans in potentissimorum consiliis.
Ceterum Professor recte dixerat : uestimentum Sinicum induere nihil ei afferre poterat nisi dolorem frustrationemque. Ac sibi plenior ambitionis esse uidebatur quam ut lacrimas ob deceptionem tergeret. Ille uero mundus diues coniurationibus palatialibusque secretis eam fascinabat : quem iam ardebat gustare cum feroci praedatorum laetitiâ. Dum haec animo agitat, animaduertere coepit se adhuc timiditate fictâ uti ut aggressiones uitaret. Nam in corpore immenso acumineque ingenii suo aliquid fragile suspiciebat uelut nauiculae uelum procellâ inflatum. Id subito altius subducere concupiuit, quin etiam optabat ut Daedali modo auolaret. Quo consilio freta se erexit ac superbe ad ciuitatem uniuersitariam uersus incessit.
Postero die uespere, gunnam caeruleam formae strictae paulum super genua dependentem eiusdemque coloris uesti breuiori accomodatam praetulit ut rigorem indolis augeret. Longos capillos accurate pexit qui umeros radiorum modo aureorum solari cum luxurie inundarent. In ueste haud procul a corde fibulam ex auro modicam fixit stellae parem scintillanti. Ad haec et indusium formae simplicis candidum colore et labiis minium purpurascens quo elegantia Septentrionalis in nocte Sinicâ magis pateret.
(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

De regimine Taiuaniensium (I)