Articles

Affichage des articles du octobre, 2016

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 9

Image
At Hermann cum taedium coitus concepit, crus Marthae paene detundens ita super culcitam lapsus est ut in tergo iaceret. Tunc eâdem ui ac taurus furiosus, latera speculatricis ambobus manibus capessendo eam in uirilibus suis imposuit, deinde immugiit quo sua Europa corpus citius undaret. Haec accurate parens mammis palpandis conabatur cupidinem amantis augere. Quod alter minime animaduertit quia uires cunctas in genitalibus iunctis colligebat coitum patraturus. Ut coxendices circum penem profundius mearent, feminae nates manibus comprimebat donec consilio mutato eas uehementer patefaceret: sic uentrem penitus inibat etsi amplius merito iam accesserat.
Cum autem poculum Fortunae exhaurire cuperet, digitum paulo altius quam feminal temere admouit. Extemplo Martha existimans homuncionem, immo brutissimum, licentiâ ineditâ abusurum esse, cui nonnisi rogata assentiretur, in imo pectore constituit ut salem iussis adderet. Itaque cum silentio se complexu liberans e lecto descendit. Stans, re…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 8

Image
Etsi temperatura loci automaticâ moderatione minuebatur, tamen adeo abundanter sudabat ut digito nodum focalis relaxarit collique globulum exseruerit carnis liberandae causâ. Se crassiorem sciebat nec rem soluere ullo modo cupiebat. Ceruisiam poposcit frigidissimam. Iam post eum administratores negotiationum periegetaeque diuites mensas cauponae plures occupare incipiebant. Hermann autem suam Budweiser cum irâ contemplans Maoistis maledixit necnon isti negotiationi quâ procul a Hanover uitâque bene temperatâ missus erat.  -Res hic semper ita se habent, ait flaua puella. -Quid? alter respondit inopinatâ perculsus illius sollicitudine.  -Numquam Europaei pro certo sciunt quid apud negotiatores Sinicos agatur. Illa dum Anglice loquitur, uoce graui profundâque utebatur. -An Republicâ Foederali oriunda es? Illo tempore siue ante quattuor annos quam Murus Berolini collapsus est, Germani continuo suspiciebant se ab fratribus communisticis DDR peti. -Batauiâ. Cum dicto securior factus, Herma…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 7

Image
Inter marmora lapides nephriticos, ostiaque rotunda ut Ming aedificare solebant, progressa est usque ad anabathrum grande quo in cubiculum sublata est. Digiti alieni, manus alienae malleos pro eâ premebant, ualuas aperiebant. Haec etiamsi indolis eius minime similia essent, tamen laetitiam multiplicabant. In lecto linteis nouis cooperto uenalia modo empta detexit, nec ridere nequiuit cum conspexit stolam laminis argenteis textam quam iussu Instituti Explorationis Occultae *** magno pretio mercata erat. Hanc comparare destinabat quam calceis coloris margaritei tam collari in pectore pendenti.
Ut miles arma pridie pugnae, sic Martha empticia contemplabatur. Duos passus regressa ut totum admiraretur, horologio conspecto constituit ut temporis intervallo uteretur ad longam lauationem pluuiam. Sextâ horâ stolam uoluptarie induit, crinem diu pectinauit, cilia longiora fecit, malas roseo colorauit, labia rubro pinxit : in se uolebat misceri lautitiam, illecebras candoremque. Ad haec unam…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Image
-Basia me !
Quod Xie ui docte refrenatâ fecit. Cuius penem Martha sensit in bracis durescere. Uir os feminae cum lenitate manibus sumptum aliquantisper admiratus dixit se ei gratias pro tam mirâ uesperâ agere ; se eam humiliter hortari ut apud se hanc noctem deuersaretur. Sic ambos paucis horis uti posse ut citra pudicitiam lasciuirent. Tunc Martha cachinno commoto rursus adnuit. Tam subito professor Xie toto corporis pondere Marthae procubuit ut in tapeto iacerent. Ibi alter furiosa basia alteri rabide reddenti imponebat. Interim uestes inter se eripientes mensam, sedes, bisellium in luctatione repellebant. Tandem illa longo duroque fascino exuto, oculos amanti coniecit ut signum proelii committendi daret. Hic beniuolâ cum uiolentiâ illam reuersam humi prostrauit. Inde feminibus genus ictu semotis uiam genitalium sibi aperuit. Ipsa digitis membrum tentum aditui uentris adduxit. Quo penitus se fixit professor, ut gemitum uoluptuarium utrique exsereret. Martha gaudebat quod tanquam u…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 5

Image
Ante pauca minuta quam profecta est, longos athleticosque pedes in calceos fulmentis altioribus inseruit quos post meridiem ultimâ pensione scholasticâ emerat. Hos enim coniectabat tinctos eo caeruleo quem regalem dicunt, accommodatosque relicuo uestimento se prope eminentiam professoris posse attollere. Sibi uero semel ab Taiuaniensi puero inuitatae quidque uel minimum diligentius curandum esse. Illum insuper Taiuaniensem eo magis admirari quod doctissimus esset. Hanc uirtutem praeter ceteras ualere opinabatur Martha. Professor Xie sextâ demum horâ uenit. Ubi ianuam aperuit, uidit eius latos umeros ueste coloris cinerei formaeque exquisitae amictos. Illico allecta est. Nullum focale, sed camisia candida accurate ferro leuigata cuius collum globulo consulte exserto liberauerat secundum eius aetatis elegantiam. Prae fronte latiore quadratoque capite uir pulcher iudicari non poterat. Nihilominus oculi ingenio micantes subrisusque generosus grauitatem bestialem in monumentum suauitatis…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Image
Iamdudum ille uir et calorem et frigus Marthae inspirabat. At ea timiditatem reprimens inuitanti libenter adnuit. Cum se postero die congressuros esse praedixissent, professor Xie Marthae limen exeunti : « An modico, sodes, infit, morari digneris ? -Ita. -Permittisne ut te de re paruâ certiorem faciam ? immo quid intimi suadeam ? -Quin negem ? ausa est incerta. -Si habitum nostratum finxeris, timeam ne infabre aemuler : Seres semet ipsas semper melius nouerint. Agedum. Tolle istas a coma uirgas ut capilli libere pendeant. Hoc maiore fiduciâ frueris. » Ac cum dicto, tanquam discipuli Confucio oboedire solebant, Martha nodum soluit ut crinis flauus de umeris undarit. « -An nosti Ualkyrias Uagnereas ? » Rursus timide adnuit dearum Septentrionalium haud immemor. At ille porro : « Utinam grates, ait, illis agas ! Ut earum similis mi esse uideris, sic decorum est suae quemque nationis mores colere. » Martha postquam denuo instar Magistri discipulorum consilium accepit, capite cum reuere…