Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 3

Fabula prima : « Quid Martha optauerit »

In insulâ Taiuaniensium – Mense Iunio 1985. Secundum morem maiorum, Martha, postero die quam diploma ei attributum est, professorem quocum thesin magistralem composuerat, adire debebat ut hic documenta legitima finem studiorum sanctura subscriberet. Iuuenis Bataua duos post annos in Facultate Scientiarum Politicarum Uniuersitatis Kaohsiung-Taiuan exactos metuebat ne in Europam rediret. Nec sine ulla animi confusione sentiebat se minime obtenturam esse ut uitam suam uisioni artiori conformaret quam parentes magni faciebant. Hoc alioquin non cupiebat, ac quantum recordabatur, suo arbitrio uiuebat Martha, neque fines adsecutura timebat uti ingenio, frigida acritate necnon formositate sua. Ceterum meminerat quam ob rem illo die praeter porticum pulueream eius uniuersitatis in terrarum confinibus semotae uolumen diplomatis manu tenens incederet. Interim, tanquam in somnio, reuidebat patrem qui officinae caseariae in Rotterdam suburbanitate praeerat, affirmare nihil suâ interesse Asiae studere quoniam nemo ibi lactaria ederet. Illa autem hoc uno argumento audito, uix XX annos nata, statuit ut mundum transuolaret ad istos galactophobos uisitandos.
Duobus post annis Sinas earumque linguam acute nouerat. Iam uitabat ne calceos altioribus fulmentis praeditos indueret : metro enim I centimetris LXXX procera uidebatur (etsi nolens) collocutores suos despicere, quod eo diutiud in Asia propter staturam occidentalem accidebat. Animaduertens se uiros fugare, comam flauuam in nodum uirgis coloreis colligere solebat. Sic cum maiore uoluntate quam successu morem feminarum Asiaticarum imitabatur. Quamquam dum id facit animos marium parum fouebat, saltem tale artificium loco lenimenti habebat : quantum poterat tantum tentabat ut se consuetudinibus Sinicis adaptaret.
Cum in mesaulis Uniuersitatis deambulabat, ex eius oculis caeruleis, cruribus longissimis, pectore eminenti, fiducia laeta Germanicaque non deerant qui formositatem canonicam illius temporis in eâ, uelut in Claudia Schiffer, agnoscerent. Itaque Martha ubi primum propinquabat, circumstantes adeo turbabat ut silentium magnâ cum reuerentiâ illico imponeret. Fingebat tamen se nihil notare, et quoniam condiscipuli raro ei adloqui audebant, prima saepe uerba faciebat. Melius meliusque glacies quas inuita suscitabat frangere discebat, nec pulchritudinem iam pro malorum causâ habebat.
Professor Xie solus erat quin Marthâ praetereunte stuperet. Haec fuit causa cur eum pro thesis promotore elegisset. Ad scriptorii ostium parueniens, fores timide pulsauit.
« Qing jin » audiit illa ab interiore clamari. Intra ! Professor Xie, uir I metro XC centimetris procerus fuit Manchuriensis origine, margaritario colore, quartâ forsan parte Anglicus, ut ex paucis faciei lenticulis nasum modicum reduncumque circumuenientibus coniectari poterat. Paucis vero post annis nonnulli eum suspicerent patrem esse Yao Ming, clarissimi bascaudarii NBA.
Qui, umerorum latorum altaeque staturae, paulo plus XXX annos natus reuerentiam insignem apud collegas inferebat cum ob excellentiam academicam tum prae formâ eximiâ. Qua de re saltem Martha iuuenisque inter naturae prodigia numerandi erant. Sincero cum subrisu e sede surrexit puellaeque obuiam iit.
-Quantum gaudeo te huc hodie uenisse, infit inuolucrum aperiens quod Martha ei porrigebat.
Tunc sermo uerbis communibus aliquantisper tardauit donec mentio de puellae futuro fieret. Professor sigillum ultimum in documentis imprimebat cum puella fateri ausa est se metuere ne a Formosa insula auolaret. Tunc ille documenta cerâ clausa reddidit neque ullum commentarium de secreto quod Matha modo commiserat, adiecit :
-Istis legitimis confectis, necessitudo nostra hic finit.
Haec uerba, eo abruptiora quod ab uiro ob lautitiam notissimo pronuntiata erant, Martham commouerunt. Quasi nodum crescere in faucibus sensit, cuius Parca filum manu crudeli auellebat. Paucis uocabulis nihil ex duobus annis in insula Taiuaniensium actis supererat. Alter statim :
-Nihilomus, inquit, cupiam te inuitare ut pocula una bibamus. Ita colloquamur quid iam facere destines, siquidem ob id anxia esse uidearis.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11