Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 2

Exempli gratiâ placuerit memorare non sine sale quare Adolf Hitler insidias anno 1939 effugisset. Is prae procella nolens aeroplano uehi, treno maluit. Quam ob rem coactus est maturius ex loco facessere ubi pyrobolus 13 post minutis disploderetur. Sin Historiam more cynicorum contemplamur, affirmare haud temere licet milliones uictimarum sub nazismo propter tempestatem periisse.
Ad homicidium perpetrandum, res coniciendae sunt quattuor, in quibus homicida, uictima, modus operandi, causa. Harum si una defuerit, Mors praemio suo carebit. Non modo inuestigatores sed iudices quoque, quamdiu suo quisque munere in nationibus democraticis funguntur, aliter agere non possunt : nemo reum damnat nisi facinore et descripto et explanato.
Ii uero qui datis automatarie gestis utuntur, tali congruentiae ratione freti, coniuncturas aliquatenus comperire possunt quibus scelera uitentur : ut puta, si quis fanum ex doctrina seueriore notum frequentans, uidetur obuiam ire arma mercantibus illicita, dein prope templum religionis riualis spatiari, idem iure aestimatur insidias parare.
Sine dubio tantam exempli innocentiam ridebitis. Tamen in simplicitate puerili cuncta data quae facile in numeros uertuntur, competunt : doctrina fanatica causam, arma comparata modum operandi, aemulatio religionum scopum ostendunt. Reus postremo, siquidem tria loca frequentarit, nihil aliud nisi figuram sceleris motibus suis describit.
Quod ad operas attinet, speculatores sub eodem iugo ac territores laborant, nam propter automatariam datorum accumulatorum interpretationem iam ea necessaria discretione indigent quâ agentes ab exploratione occulta uti solebant. Quoniam et systemata locationum indicandarum et custodia teleuisifica homines tam efficaciter insequuntur ut priscae aetatis speculatores tantam peritiam iure odi possint, his inediti operandi modi concipiendi fuerunt ad renouandam muneris artem. Sic inuentiones abundare. Omnes autem eodem conuergentes student ut unum ex quattor elementis clandestinas operationes prodentibus dissimulent. Ita uenena effectu dilato tardant quominus modi operandi, iam longinqui, pateant ; in ictibus informaticis, siue hacking, agentium et nomina et uultus desunt, quippe qui semoti ab operationis loco maneant.
Quod ad scelerum causas siue impetus spectat, ii qui artibus belli se dedunt, technicam Anglice target switching uocatam elaborauerunt. Quae, praeter ceteras formidabilis, praecipit ut duo instituta duarum nationum sociarum futuras uictimas inter se commutent. Sic speculatores alterius scopum alterius aemulae uicissim interimunt. Utrique dum id faciunt, uinculum delent quo perpetrator eiusque facinus iunguntur : causam uictimae necandae. Illud exemplum hanc technicam illustret : si territor seditiosus agenti Hispanico in suis finibus interficiendus esset ac aemulus Iaponicus necem sectatoris Aum Shinrikyo moliretur, ii qui operationi target switching fauerent, iuberent hic sectatorem fanaticum in Iaponia ab Hispanis necari illic territorem in Hispania ab Iaponis.
Quomodo enim in tanta notoriarum mole coniunctio discerni potest inter uiatores utriusque nationis ac homicidia quae hi ob nullam causam perpetrassent ? Quodsi tales res nemo diuulgat, et agentes et acta per hanc technicam tantulum cohaerent ut nihil nisi impunitas ab illis timeatur.
In hoc uolumine tres fabulas narrabo illustraturas qua ratione operae speculatorum nuper mutatae sint. Obiter sequemur tres explorationis occultae agentes qui suae quisque aetatis technicas renouauerunt ad incolumitatem suam collaboratorumque seruandam.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11