Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 1

https://www.amazon.fr/partie-pour-lOurson-polars-bear-ebook/dp/B00VD1HRHY/
Aliquot fabulas milesias quas nuper edideram, statui ut in Latinum uerterem. In his de exploratione occultâ per personam loquor qui Ursulus uocatus munere sicarii fungitur. De septimana in septimanam conabor ut partem maiorem uobis tradam.

Secreta Ursuli

Fabula prima : finis ludi

Prologus

Numquam apte aestimabitur quantum insidiae 11 diei mensis Septembris, ab Ussama Ben Laden paratae, partes in mundo explorationis occultae mutauerint. Auertendo quattuor aeroplana laophorica quorum duo turres gemellas New York illisere, milites Al-Qaida Ciuitates Unitas Americae in medio pectore percutiebant. Item finem Pacis Americanae facientes, cogebant ut hostes saucii et acriter et egregie responderent.
Huius rei siquis exempla in praeterito quaerat, uis symbolica tantarum insidiarum comparari possit cum incursione Marcomanorum qui II. saeculo Aquileam Marco Aurelio principe inuaserunt. Inde secutum est bellum, tam longum carumque ut dynastia Seuerorum post pauca decennia ad imperium perueniret : « Facite milites ditiores, aiebat Septimius princeps, ac cetera contemnite ». Sin Imperium, quantum conspici poterat, superfuerat, exercitus tamen ubique praepollentes renouatam ferocitatem consuetudinibus humanis imprimebant.
Illa si his temporibus comparatum erit, errores uitiaque nostra facile illustrabuntur. Etsi telephonium gestabile, interrete, satellitesque artificiales insidias praecesserunt, regimen statu urgentium constituto quo ciues Americani sacrificia belli causâ maiora adnuerent, permisit ut omnia data notabilia toto mundo collecta conseruarentur. Itaque, quod initio XXI. saeculo technice iam effeci poterat, post paucas septimanas perfectum est quam insidiae perpetratae sunt. Deinde, promouendo retia socialia, systemata satellitaria positionem geographicam designatura, interrete gestabile cum accessu 3 4ue G, ac recentius programmata facierum cognoscendarum, propensionem omnia seruandi auxerunt : si enim potentissima explorationis occultae instituta non cuncta tuentur, utpote quae permulta regesta haberent, cuiusque nostrum reuidere possunt, si opus iis est, et acta et dicta ante plus X annos.
At ii qui aut prudentes aut latere cupientes ita nullum uestigium in tela totius terrae relinquunt ut pecuniâ praesenti omnia soluant, retia socialia spernant paucis etiam sophophonio uti nolentibus, iure laruae numericae esse sibi uiderentur etiamsi a contrario maiorem curiositatem suscitant. Itaque si his adduntur et descriptio habituum et significatio periculorum, quae automatariae sunt, et commutatio indiciorum cui instituta aemula plus minusue consentiunt, crederemus si quisque scit ubi reliqui omni tempore sint, actiones clandestinas operasque explorationis occultae impeditum iri.
Quomodo ageremus si aemuli, uel hostes, omnia nouerunt, siue periculum extat ut secretum indiciis forte collatis comperiatur ? Attamen illa technica difficultas adhuc inest in datis automatarie gerendis, quae systematibus hodiernis uix solvi potest : alea.
Etsi experti de futuris "ordinatris quanticis" loquuntur quorum ratiociniis cunctae possibilitates comprehendentur (necnon errores, incongruentia, aleae, euenta consequentiis logicis absoluta), tamen longe abest quin algorithmi eiusmodi reapse efficaces fiant. Talia incohaerentia in historia populorum nominibus variis nuncupata sunt : aleae, clinamen, deus ex machina, sortes, improuisa, error humanus. Tot certe uocabula explanant quantum absque datis idoneis, modo inuestigandi, instrumento intellectuali impediamur ne futura prouideamus. Quotienscumque quid improuisi fit, dum obstupescimus, experti impotentiae reprehensi deiciuntur in absurdi profunda. Exempli gratia placuerit memorare non sine sale quare Adolf Hitler insidias anno 1939 effugeret.

(Mox continuandum)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)