De regimine Taiuaniensium (III)

Huius nuntioli pars prima hic secundaque istic legi possunt.
Iamdudum haud procul a deuersorio nostro perueneramus nec quisquam nostrum, ut mihi paruit, discedere cupiebat: eo carius momentum omnibus uidebatur quod nobis postero die ab urbe proficiscendum erat. Ego uero quidlibet praetexuissem ne mature facesseremus. Iam duos comites inuitaturus eram ut theam bullatam (quae potio in insula  creata "thea margaritata" Sinice dicitur) una biberemus. Ibi Taiuaniensis noster tanquam consilium praesensisset, capsulam ex marsupio promptam nobis praebuit unde tres fistulas extrahere coepit:
-Fumatisne?
Etsi iam decimum annum tabaco non usitabamur, coniunx meus offerenti adnuit. Unam tantum cepit fistulam, explanans nos nonnisi in solemnitatibus fumare atque insuetos iam eâdem ambos frui posse. Uix fumos primos inspirabamus cum nos ad uiae marginem iussit adire quo cinerem facilius in cloacae ostium deiceremus. Dum ob tantam lautitiam subridemus, Taiuaniensis faciem subito grauem affectans:
-Nonne, ait, est amicorum ueritatem dicere?
-Numquis dubitat? coniunx respondit.
At ego addere:
-Cedo sine mora ne diutius tantâ grauitate inquietemur!
-Siquidem multa de Taiuaniensibus modo audiistis, me dignati tradere quid de historiâ nostrâ sentirem, forsan sinetis ut amicus istâ fide abutatur pauca de uobis fatendi.
Nos nempe obstupidi hortari ne longius reticeret.
Tunc ille: "Nos non effugit, ait, quantas Europaei maximeque ex eis nuperrime Francogalli calamitates exceperint. Uos adhuc nationes mundi exempla docebatis quomodo hominibus bonis ciuitates secundum democratiae leges moderandae essent. Quâ de causâ praeterea non cunctabamini bellum in exteras terras inferre. Etsi non dubium est quin dum sic agitis, uestrae quoque oeconomiae faueretis, nihilominus demonstrabatis res ubique mundi reformari posse. Nunc uero uos non iam agnoscimus. Primum, quatenus memini, inuasere sicarii sedem «Charlie Hebdo» quâ uastatâ sclopetando diurnarios interficerent. Alibi incursores emporium ab Iudaeis frequentatum ingressi multos innocentes necauerunt. Dein adicienda est manus fanaticorum qui eâdem nocte displosionem in stadio Francogalliae parauerunt atque in uico festiuo et ambulantes in uiis et sedentes in cauponis glandibus petiuerunt cum alii theatrum Bataclan oppugnauerunt ut eos qui acroamati intererant occiderent. Nouissime in urbe Nicaeâ, ni fallor, territor autoplaustrum in multitudinem egit spectaculum pyrotechnicum de litore contemplantem. Caedes denuo ingens. Quid ad haec paulo post de sacerdote qui sicâ in ecclesiâ iugulatus est?
At ego tanta similia apud te in Belgio, o Reginalde, perpetrata enumerare possum: nam sclopetationem terribilem recordor quâ Museum Iudaeismi Bruxellis uastatum. Nuper non modo aula aeriportus Zaventem sed statio ferriuiae subterraneae in mediâ urbe haud procul ab institutis Belgicis Europaeisque magno cum mortuorum numero deletae sunt. Quibus ex facinoribus terrificis tanta turbamenta nationibus uestris illata sunt ut innocentes, si forte minoribus sceleribus laedantur, legibus institutisque non iam defendantur, ut puta ii periegetae Sinici quos Lutetiae, cum deuersorium reliquerant, latrones laophorio circumfusi omnibus bonis spoliauerunt.
Quod ad terrores spectat, homines qui tot tantaque scelera perpetrant, siue in Europâ siue in nationibus exteris nati, nullo alio nomine uocandi sunt nisi hostes. Quotienscumque de insidiis inuestigatur, nonne signum notamque inuenitis aut Ciuitatis Islamicae aut Salafismi quâ doctrinâ Fratres Musulmani societatem perniciosam condiderunt? At uos, cum isti hostes generis humani parentes, amicos, uicinos oppugnant quam plurimos necaturi, cur tam molliter saeuitis? Nonne animaduertitis uestras libertates peti quas territores subuertere conantur? Nos quid hinc ab diurnariis audimus nisi quod timetis uos defendere? Non tantum cunctamini sed etiam dubitatis unde tanta mala acciderint anne culpa eorum magis historiae praeteritoque attribuenda sit quam hostibus ipsis. An tantulum libertates uestras iam amatis ut eas ob minas ab sceleratis hominibus iactas minui patiamini? Si uos ipsos in hostium loco punitis, nonne uobis dubitandum utrum isti iam vicerint necne?
Sic fatus, tacuit, erubescens ne nos offenderet.
-Recte dicis, inquam, nec intelligo cur moderatores nostri de nobis adeo dubitent ut ob timorem quasi legitimatem fautoribus terroris agnoscant.
Nos intempesta nocte discessimus actis amico gratiis pro tantâ sinceritate.
Scilicet omnia quae modo legistis, somniaui...

Valete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11