Articles

Affichage des articles du septembre, 2016

De regimine Taiuaniensium (III)

Image
Huius nuntioli pars prima hic secundaque istic legi possunt. Iamdudum haud procul a deuersorio nostro perueneramus nec quisquam nostrum, ut mihi paruit, discedere cupiebat: eo carius momentum omnibus uidebatur quod nobis postero die ab urbe proficiscendum erat. Ego uero quidlibet praetexuissem ne mature facesseremus. Iam duos comites inuitaturus eram ut theam bullatam (quae potio in insula  creata "thea margaritata" Sinice dicitur) una biberemus. Ibi Taiuaniensis noster tanquam consilium praesensisset, capsulam ex marsupio promptam nobis praebuit unde tres fistulas extrahere coepit:
-Fumatisne?
Etsi iam decimum annum tabaco non usitabamur, coniunx meus offerenti adnuit. Unam tantum cepit fistulam, explanans nos nonnisi in solemnitatibus fumare atque insuetos iam eâdem ambos frui posse. Uix fumos primos inspirabamus cum nos ad uiae marginem iussit adire quo cinerem facilius in cloacae ostium deiceremus. Dum ob tantam lautitiam subridemus, Taiuaniensis faciem subito grauem af…