De regimine Taiuaniensium (II)

Hic huius nuntioli pars prima legi potest.
Mementote illud noctu in urbe Tainan euenisse. Ibi amicus Taiuaniensis nobiscum de insulae historia colloquebatur.
Tunc coniunx meus quaesiuit quando Taiuaniam nationem plenam factam esse putaret. "Nihil certi habeo, ait alter, quod tibi interroganti respondeam." Denuo reticuit quamdiu, uias lampadibus nocturnis illuminatas contemplans, cogitauit. Paulo post: "Quamquam uobis, inquit, neque annum nec diem dare possum, credo, ut me sententiam rogatis, Taiuanienses iam a Sinis discessisse ubi Chiang Kai-shek in nos saeuire iussit. Equidem opinionem nonnisi meam exprimo. Postquam enim Mao praeses nationalistas fugauit regimenque communisticum instituit, multi e Sinis Taiuaniam petiuerunt. Hi cum Chiang duce diu sperauerunt se Americanis adiuuantibus communistas inuicem repulsuros ut instituta legesque nationalistarum totis Sinis instaurarent. At ubi dux noluit Taiuaniam a Sinis secedere nouae nationis condendae causâ atque ob id socii eius anno 1971 agnouerunt regimen Mao legitimum esse cui sedes Sinarum in Ordine Nationum Unitarum transferretur, nationalistae rebus desperatis intellexerunt tot hostes sine subsidio extero uinci non posse. Plerique igitur consenserunt nihil a bello sibi  exspectandum esse. Itaque Taiuanienses tanquam natio plena agere incipientes, societatem pristinam cum Iaponis refouerunt. Item uniuersitatibus negotiationibusque conditis bona technologica quocumque mundi exportauimus ut oeconomiam roboraremus. Nos uidelicet, sicut discipuli, immo aemuli, uestigia Iaponiae insequebamur. Et ego si memet ipsum uobis exempli loco dari adnuitis, Tokyo studia mea perfeci. Nonne notauistis urbes nostras Iaponicarum quam Sinicarum similiores esse? Nihil ultro de moribus loquar...  Ceterum, ut uera dicam, mihi peregrinior in Sinis esse uideor quam in Iapone, Koreaue uel, ut inter Sinice loquentes maneamus, Hong-Kong, Macao, Singapuraue."
Ad haec ego: "Multa tecum colloquendo discimus. Unum tamen in isto sermone adhuc obscurius mihi apparet. 
-Cedo, sodes...
-Quid est quod te in continenti adeo taedet?"
Ille sine mora respondit: "In Sinis, uiolentiam squaloremque aegre fero.
-Nonne utriusque mali causam in paupertate inueniemus? Taiuanienses, ni fallor, Sinis multo ditiores reputantur."
-Nec sine superbia addam quod et Iaponiam nuper superauimus. Forsan recte dixisti cum de paupertate in Sinis locutus es. Ast tantorum malorum aliam fuisse causam opinor. Nam enim uero cum dictator Chiang Kai-shek anno 1978 decessit et regimen penes filium eius Chiang Tching-kuo redactum est, Res publica Popularis Sinarum ob Res nouas culturales tanta detrimenta subierat ut nullus Taiuaniensis tale exemplum sequi cuperet. Quantum regimen communisticum aequalitatem socialemque progressum iactabat, tantum a refugis exaudiebamus quid querentibus in ergastulis (laogai Sinice), quid plerisque ciuibus ob omnium bonorum inopiam ferendum esset. Ergo quasi riuales nobis ostentabant quo quâque natio tendere abnueret, moderatores nostri (i.d. Chiang filius cui post X annos successit Lee Teng-hui) censuerunt exempla extera cum oeconomiae tum nationis institutis sequenda esse. Cum communistae anno 1989 reclamationes Pekiniae in foro Tian Anmen tam uehementer represserunt ut iura ciuica rarasque libertates in Re publica Populari Sinarum minuerint, nos pro certo rati quamcumque uiam longe hac abominatione exoptabiliorem fore, existimauimus regimen in democratiam uertendum. Postquam libertas per constitutionem legesque iudicibus, diurnariis, factionibus sancta est, primo ciues in suffragia uocati anno 1996 praesidem creauerunt."
Tandem ut finem sermonis faceret, addidit quod noua praeses nuper electa erat e factione progressistarum orta eademque in historiā nationis prima femina summo magistratu functura. 
Non dubium erat quin amicus noster illo tempore sententiam ex imo pectore exprimeret. Nihil enim eius ore exibat nisi aut fiducia aut ardore onustum. Rara iam in uico frequentia: appropinquabat discedendi hora. Itaque thermopolio egressi per uias spatiari coepimus.
At ego: "Nonne sunt Taiuanienses, aio, quibus placeret insulam Sinasque denuo uniri.
-Permulti Chiang Kai-shek duce fuerunt qui, profugi atque ob id de Continenti memores, tali consilio fauerent. At hoc in diem pauciores fiunt quo numerosior nascitur noua huius saeculi aetas eademque praeterito, ut ita dicam, liberta. Ego uero animaduerto me rogantibus uobis minime respondisse cur me in Sinis uersari taederet. Uobis sine mora explabo quid de hac re sentiam. Nam, ut in Taiuania notastis, paucae sunt nationes ubi quisque utriusuis sexus diu et noctu ubique territorii securus ambulare possit. Hoc commodum, ut uel in Europa Islandicis uel in Asia Iaponis, item Taiuaniensibus datur. Haud uero satis est ciues urbibus rureque securo frui si, quamuis leges obseruent, in regiminis timore uiuunt. Diurnarii nostri, sicut uestri ni fallor, numquam dubitant flagitia inuestigare ac ne potentibus quidem parcunt: nam per eos, Chen Shui-bian, etsi pristinus praeses fuit, corruptionis carcere in perpetuum damnatus est. Quamquam democratiam nostram uestris in Occidenti recentiorem existimare iure potestis, nos cum iura ciuica in Sinis cottidie laedi uidemus, libertatis pretium pluris ducimus. Nuper ubi uiolentiam in continenti mihi taedio esse explicaui, mentionem de ea quidem faciebam quam moderatores extra leges in ciues exercent. Paucis uerbis, illi leges quas timeant obseruant, nos tamen quas reuereamur.
-Nos uero, ait coniux, cum pluries in Re publica Populari Sinarum perigrinati simus, animadmuertimus milites ubique meare eorumque pauorem ab incolis omnibus usquequaque concipi. Ceterum Reginaldus nuper me certiorem fecit libertates etiam Hong-Kong in pristina colonia Britannica quotannis minui."
Ad haec exardescens: "Quodnam, inquit amicus, exemplum isto aptius memorares? Posteaquam Regnum Unitum Hong-Kong Rei publicae Populari Sinarum anno 1997 (sicut Lusitania Macao 1999) reddidit, primores communistici qui magnum pignus libertates democratiamque seruandi dederint polliciti nationem Sinicam ex duabus constitutionibus rectum iri, magis diem ex die temptauerunt ut et libertatem exprimendi et ius suffragii restringerent. Iidem iam quasi pro nationis securitate contenderent, studentes qui de suffragio uniuersali abrogando reclamabant, accusarunt quod ordinem publicum turbassent. Quos iudex integer modo iudicauit laxandos. Nec quisquam ut nunc est, pro certo scit quamdiu democratiae fautores iura ciuica praeseruaturi sint. 
-Quin nos, ait coniux meus, admiremur quam acriter libertatem uindicetis?
Ridere coepimus. Tunc ego, quasi salem explanationi miscens:
-Haud dubium est, inquam, quin id ob constantiam Confucianam faciatis.
-Recte in ludibrio dicis, amice. Plurimi, enim, ut opinor, occidentales arbitrantur societates nonnisi in democratiam progredi quam dicunt ceteris regiminibus per se praeualere. Nos autem etsi interdum institutis uestrorum similibus utamur, sic pro aliis causis agimus. Confucius enim qui magister ludi fuit cuiusque doctrinâ Antiquitate abusque imbuti et instituti sumus, praecipiebat ut homines honesti, quantum possent, totam per uitam discerent, parentes, magistros, duces reuererentur, suos promouerent, alienigenas benevole acciperent, instituta nationisque leges constanter seruarent, insolentiam cum prudentia corrigerent. Ad haec semel addidit quod instituta (quae ritus uocabat), quamuis diutissime seruanda, tamen si intolerabilia fierent, mutare debebant. Inde, quod sub imperatoribus saepe conspici potuit, magna in aeruminis constantia, pauor rerum nouarum, nulla erga seditiosos indulgentia donec, malis principibus uictis, rerum potirentur. Sic, Hongwu, agricola, dynastiam Yuan euersit ut imperator Ming nomine creatus regimen nouum diutinumque instauraret. Quoniam igitur cupiuimus institutis democraticis regi, freti principiis magistri regimen nostrum defendemus. Hoc enim praeter suas uirtutes nobis eo plus ualet quod exoptauimus.
-Nunc melius, inquam, intelligo cur communistis placuerit in reclamantes Tian Anmen tam uehementer saeuire.
-Qui sine ullo dubio formidabant ne prae incuria sua post longum regnum expellerentur.


Haec secunda pars mox tertiâ continuabitur.

Commentaires