De regimine Taiuaniensium (I)

Ut aliquot uestrum legere potuerunt, ferias aestiuas in insula Taiuaniensium agimus. Per hanc peregrinationem mihi datur ut, et distantia et libero tempore fruens, annum praeteritum respiciam. Tot enim terrores, de quibus inter Latine scribentes plurifariam nuper collocuti sumus,  Europam necnon alias continentes recenter percusserunt, ut multi in nationibus oppugnatis dubitent unde calamitates exorsae, quousque tolerandae sint, quibus obseruandis uirtutibus solui possint, quibus ciues doctrinis regi nolint.
Cum autem amico comitati Taiuaniensi in urbe Tainan paucis ante diebus cenaremus, uenit sermo in politicam. Tunc ille, ex insula oriundus natusque fere L annos, affirmauit se omnino Taiuaniensem sibi uideri nec quicquam nisi linguam Sinicam cum ciuibus Rei publicae Popularis Sinarum in communi habere. Quod cum diceret, nulla ira in eo inueniebatur: solum enim notabat duas ex Imperio Sinico rebusque nouis XX saeculi ortas esse nationes utrarum Res publica Popularis Sinarum (quae, praecipue sita in continenti, a Mao praeside secundum doctrinam communisticam in medio XX saeculi condita est) et Res publica Sinarum (quam nationalistae Chiang Kai-shek duce eodem tempore in insula Taiuaniensium sedem gubernationis exsulis instituerunt).
Equidem respondi me plane intelligere quomodo nationes diuisae nouas genuissent utpote qui, natus in Belgio, etsi eadem lingua uterer, culturam moresque Francogallorum dissimiles esse arbitrarer. Quapropter, quotuis annos in Francogallia uersatus essem, nullo alioquin odio concepto, si quaererem qualem me in terra tam proxima haberem, libentius faterer me adoptatum esse quam in societate insumptum: nam aliquid alieni superesse in me quod radices inserere, ut ita dicerem, repugnaret. Sin quis me odisse Francogalliam putaret, quot me nossent, tot eum deridere posse (nonne enim linguam culturam litteras huius nationis iamdudum profiteor?) 
Ad summam eos errare credo qui XIX saeculo nationes ex linguis formandas opinabantur (hic). An illud addere ausim quod hae illaeque inter se paulum intexi mihi uideantur?
Itaque mihi communitatem opinionum nacto placuit amicum Taiuaniensem porro interrogare. Is postquam rem diutius considerauit, argumenta exponere coepit. 
Illud nocte Tainan in urbe splendida fiebat. Incolae appropinquante laruarum festo in templis solito frequentiores pecuniam facticiam comburebant mortuos pacaturi. Nos cenato in thermopolium secesseramus ut ultimam potionem sumeremus eaque liba e socolata quibus locus iure notuerat. Sic in primo tabulato sedentes per fenestram ingentem despiciebamus multitudinem in uico uagantem: alii, praesertim adulescentuli,  pokemones sophophoniis quaerebant, alii templis exeuntes domum festinabant. Tranquillitas loci sine dubio sermonis solemnitatem eo magis augebat quod Tainan instar Kyoto in Iapone pro spirituali insulae corde a Taiuaniensibus habetur.
Tunc amicus noster: "Forsan scitis, ait,  imperatores multa bella cum nationibus exteris gessisse uelut Batauis, Lusitanis, Hispanisque qui aurum  in hac terra abundare putarent. Itaque insula quamuis opibus multis praedita, tam saepe obsessa est ut incolae magna miseria laborarent." Inde aliquantisper moratus, de duce Koxinga narrare coepit qui, Ming imperatoribus, XVII saeculo, Batauos ab urbe Tainan expulserat. "Uerum, inquit ille, cum Qing dynastia, exeunte XIX saeculo, clades a Britannis excipere coepisset, regimen nihilominus curauit ut opes Taiuaniensium crescerent. Iam urbes nonnullae ferriuiis inter se iungebantur cum Iaponicae copiae anno 1895 tota insula potitae sunt. At praefecti a Tokyo missi (quod historici Europaei saepe nesciunt) magna cum prudentia nouam prouinciam administrauerunt: nam non solum scholae ubique aedificatae sed ferriuiae quoque confectae sunt. Auia mea, dein parentes (mementote territorium anno 1945 Sinis restitutum esse), nuncupati nominibus Iaponicis, linguam occupantium in ludo a magistris beniuolentissimis docti sunt. 
Propterea ubi pars Rei publicae Sinarum denuo facti sumus, iam L annos moribus Iaponicis imbuti procul ab continenti uixeramus nec quicquam nisi rumores lectionesque scholasticas de fine imperii, de Re publica Sinarum condita, uel de communistis potestatem inuasuris audiueramus. Hi simul ac rerum potiti sunt,  coegerunt ut nationalistae cum duce Chiang Kai-shek salutem ad nos in fuga peterent. Qui tota insula profitebantur quoniam Iaponos expulissent et Taiuaniam Sinis reddidissent, nobis propter libertatem restitutam cum communistis proeliandum esse. Tum postquam multi propalam rogauerunt cur bellum gererent cum hostibus quos uix cognouissent, dux qui seditionem timebat statim  in eos quasi in proditores saeuiendum esse censuit. Hanc repressionem quae "terror candidus" uocata est, anno 1947 effici iussit.
Tunc Taiuaniensis noster uitrea ocularia digito aptius reposuit ac dum paulum potionis theanae sumit, breue tempus tacuit. Nos interim nihil audebamus, nescientes utrum propinquos in tantis malis amisisset necne. Mox tanquam animaduertisset nos silentio turbari, memorauit se cum id ageretur, nondum natum esse. "An uobis uideor, inquit, tam uetus ut me partem historiae ipsius esse existimetis?" Ad haec, in cachinnos effusi, pocula rursus sustulimus amicitiam celebrandi.

(Hic nuntius parte secundã mox continuabitur)

Commentaires