De ciuilitate Taiuaniensium

Dum tempus mihi in Taiuaniensium insula uaganti deest ut longas litteras componam, nuntiolum tamen uobis mitto ne reprehendar quod lectores neglegam. Interdum et dulce et utile est natione abire res ipsas rectius respectum.
Sicut aliquot uestrum sciunt, linguam Sinicam praeter Latinam Graecamque   didici atque aliquantisper docui. Cum alioquin longa temporis spatia in Asia manserim, culturam moresque Orientis pro expertis obtineo. Itaque ubi statum Francogalliae hodiernum contemplor eumque cum Taiuaniensium societate comparo, haud paulum de nationibus Europaeis inquietor.
Nam enimuero Taiuanienses, quorum insula Res publica Sinarum quoque uocatur, cottidie cum uicinis continentalibus (qui Mao praeside Rem publicam Popularem Sinarum ex doctrina communistarum condiderunt) pugnant autonomiam ac democratiam seruandi causâ. Haec pugna etsi recenter magis ad negotia nummeraria quam ad arma attinet, nationem cunctam tam arte concitat ut ciues, libertates ciuicaque iura seruandi cupidi, concordiam omnium pro uirtute potentissima reantur. Ita sunt qui iniurias in diurnarios Hong-Kong perpetratas deplorent quae urbs saeculo XX finiente ab Britannis Rei publicae Populari restituta est. Alii uel pro iuribus cinaedorum tribadumque reclamant uel magistratus corruptos iudicari flagitant. Ubique non modo uirtutes libertatis promouentur sed etiam uis democratica eo uiget ut nihil uidelicet prudentiae ciuium diu obstare possit. Quamquam non dubito quin multa hic uelut alias flagitia celentur, tamen fiduciam populi in intimis societatis opibus aptam fore existimo ad pericula pleraque superanda.
Dum res apud Taiuanienses ita se habent, nos procul Francogallos obstupescere conspicimus ab territoribus percussos: non iam licet libere meare inter nationes Europaeas; syngraphi bis terue in aeriportibus inspiciuntur; sacci peraeque ingredientibus mercatus ostendae sunt; reclamantes in uiis publicis incedere prohibentur. Atqui, haec scribens a coniuge certior fio popularem propolarum mercatum, Francogalliae maximum, qui in urbe Lille quotannis aestate exeunte apparatur, iussu praefecti modo uetitum esse ac sine die dilatum iri. Ciuitas ab territoribus oppugnatur, ciues ab suis  impediuntur. Cum idiotae multis negotiis ob territionem hostium interdicuntur, nonne natio ipsa poenas dat? Interim sunt qui dicant nos obsideri quod in Syria Ciuitatem Islamicam oppugnauerimus. Ast, Hercle, quid uictimarum interest unde bellum exorsum sit? Nam siquidem gubernatoribus nostris in Mali, Libya, Syriaque proeliari placuit, leges martiales iisdem in nationis territorio adhibendas esse censeo quotienscumque ciues in finibus suis uexantur. Praeses autem, ministri, plerique legati, ut uidentur, uerbis rei ipsi congruentibus uti non audent: quodsi bellum in natione extera geritur, homines quibuscum pugnatur, non aliter uocandi sunt quam hostes. Quatenus illi territores qui nostros caece necant, ab hostibus selecti, in odio nostrorum docti, ad artes bellicas instituti, scelera in nos perpetrare iussi sunt, nonne eos quoque hostes uocare debemus? Quin etiam hostium siqui facinori conscii comperti conuincuntur, in eos tamquam in hostes saeuiendum est. Cum enim de integritate ciuitatis agitur ac uitae liberorum, parentum, amicorum, innocentiumque in periculo sunt, conscientia sceleris, etiam tacita, in loco sceleris ipsius aestimanda mihi uidetur. Ultra fidem, religiones, superstitionemque est gubernatorum nostrorum hostes eorumque conscios uincere, ciues protegere, uirtutes nationis defendere, bellum soluere.
Hic multitudo diu et noctu in uiis urbis Taibei ambulat, puellae puerique rident, amans manum amantis in aperto tenet. In summa homines huius insulae liberi futurum magna cum fiducia prospiciunt neque ullo metu instituta ciuitatis reuerentur. Nos, etsi reliquae Europae sociati, quamdiu leges iuraque nostra propter hostium territionem contemnemus, tamdiu progredi timebimus. Numquid faciamus? Equidem Ciuitatem Islamicam pro natione habendam esse censeo, eandemque delendam, hostes, horumque conscios, necnon eos qui odium nostrae ciuitatis profitentur, utpote qui omnes in territorio nostro bellentur, in carcerem coniciendos ac secundum leges martiales iudicandos. 

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)