De ciuilitate Taiuaniensium (II) siue de insidiis in urbe Charleroi perpetratis

De nouis insidiis in Belgio perpetratis
Uixdum illud scribere parabam cum in interreti nauigando cognoui nouas insidias terrificas in Belgio perpetratas esse. Dies paene nullus agi potest quin mentio de fanaticis ueniat. Quod ad hanc rem attinet, facinus paucis uerbis refertur: sicarius quidam custodes publicas duas in urbe Charleroi operantes  cultro aggressus uulnerauit antequam inuicem necatus est.

Qui hostes sint
Denuo hic diurnarii notant quantâ cum saeuitiâ scelera eiusmodi committantur, illic moderatores etiamsi omnes nationis copias in opera sint, insidias caecas praedici nequire, nec nobis mirandum si tales in futuro repetantur. 
Equidem nuper scribebam praesidi ministrisque nostris placuisse in pluribus islamicis terris bellum gerere neque eos territores qui nostrates oppugnent, ullo alio nomine uocandos esse nisi hostes. Quin etiam facinora uindicare solet Ciuitas Islamica perpetratores honoratura more militum uel, si morte occubuerint, martyrum. 
Haud dubium est quin haec nonnullos exploratores in arte militari uersatos cum profugis Syrianis emiserit. Ast multi sunt qui hanc factionem seditiosam esse nationem ueram negent, cum et territorium possideat et regimine disposito utatur et milites multos praesto habeat. Ad haec, religio, lingua, opes… Numquid adiciendum ut de natione iure loquamur?  Immo uero, Ciuitas Islamica, eadem natio quam talem esse nolumus, nos continuo oppugnat. Qui eam non esse nationem dicunt, illis liceat dicere dum tandem agant!

De salafismo
Nam parum credo tot ictus ab paucis eminus agentibus parari: cum quid commissum est, mox comperitur aut territores in Syria Iraquiaue institutos esse, aut in interreti fanaticos ocissime factos. Nihilominus apud utrosque saepissime doctrina signumque salafismi inueniuntur qui uestigia uitamque prophetae insequendo religionem mohametanorum toto mundo propagare studet. Inde processerunt et exemplum Regni (quippe uahabismo Arabiae Saudianae salafismi simillimo) et factiones politicae (ex quibus Fratres Musulmani in Aegypto prohibiti sunt). Ciuitas Islamica quidem, exercitu praedita, dolose arguit se cum omnibus mohametanis ab nobis offendi, ut non modo territoria islamica liberent sed imperium quoque more prophetae extendant. Inde nobis summa confusio: hostes cum de defensione loquuntur, reticent se arma quoquouersus inferre uelle. Bellum, nihil aliud nisi bellum. Huius et causas et rationes, ut antea Hitler in nationali socialismo uel Pol Pot in communismo, sic in salafismo requirit Al Baghdadi, caliphus sive dux Ciuitatis Islamicae.
Ideo moderatores nostri sine prudentia agunt qui, cum illic proelientur hic territores caedent, in conscios eorum nihil praeter speculationes et inuestigationes iubent. Minime interea in salafismum ipsum saeuiunt quâ doctrinâ terrores praecipiuntur. Nam etiamsi praedicatores fanaticos expellunt atque eorum templa sodalitatesque claudunt, nonnisi cum collaborantibus actiuis luctantur.

Quomodo hostes operentur
Quid de sitibus interretialibus, quid de libellis doctrinam propagantibus, quid de offensiunculis cotidianis quae tacite libertates legesque laedunt? Nonne minima de quibus praetor domi non iudicat, crimina militiae fiunt? Dum enim patimur ciues nostros doctrinâ tamquam ueneno madere, odium utrouersus interim crescens copiam iudicandi obtundit.
Utinam tum meminerimus hostes nostros esse salafismi fautores. Qui argumentis speciosis utentes fidem, religionem, originem migrantium, historiam coloniarum, doctrinamque suam miscent ut universis mohametanis obesse uideamur. Dum ita agunt, dicentes cum nos perniciem fidei suae moliri tum sacrilegium esse si ab suis discederent, inuidiam utrorumque suscitant ut societatem ciuium frangant.  Inde turbantur utrique, inde credunt se salutem in segregatione petituros. Haec est causa cur nobis ubique profitendum sit cum illi odio suis praecellant, nos legibus uti ut natio tota ex aequis iustisque institutis constet. Iure enim saeuire nequibimus nisi omnino probi ac honesti fuerimus. Sin aequitatem negligimus, timeo ne ciues nostri, siqui culturã islamicã oriundi instituta legesque rei publicae obseruent, ab utrâque parte repulsi iniuste uexentur.

De legibus adhibendis
At quot, doctrinâ perniciosâ freti agentesque erga nos quasi impuri essemus, nolunt manus nostras salutando tangere, oculos sustinere, eodem cibo uesci, balneis simul ac nos uti, cum alterius sexus hominibus loqui, magistros scholarum publicarum reuereri, opiniones nostras beniuolenter accipere, tot recentes nationis strages spernunt et offensam cum silentio contumeliis addunt. Hos quoniam constat odium in quasdam societatis partes excitare ac legibus prohibetur uim impune in alios inferri, quidni eius criminis iudicemus? 
Postremo adiciam quod ceteros hostium fautores  quos canendo saltandoque in uiis terrores celebrare uidemus, seditionis publice accusari oporteret. Hoc si fecerimus, inter ciues diiudicabimus qui pacem cum legum reuerentia, qui bellum sine misericordia cupiant. Nam me piget, pro pudor,  illud scribere (neque ut uera dicam, umquam ante credidissem me in talem opinionem adduci posse): nullam uiam, nullam uirtutem, nullum commodum Marte ancipiti esse in medio.

Haec dum de bello scribo, Taiuanienses pace sub nocte serenâ fruuntur.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)