Articles

Affichage des articles du août, 2016

De regimine Taiuaniensium (II)

Image
Hic huius nuntioli pars prima legi potest. Mementote illud noctu in urbe Tainan euenisse. Ibi amicus Taiuaniensis nobiscum de insulae historia colloquebatur. Tunc coniunx meus quaesiuit quando Taiuaniam nationem plenam factam esse putaret. "Nihil certi habeo, ait alter, quod tibi interroganti respondeam." Denuo reticuit quamdiu, uias lampadibus nocturnis illuminatas contemplans, cogitauit. Paulo post: "Quamquam uobis, inquit, neque annum nec diem dare possum, credo, ut me sententiam rogatis, Taiuanienses iam a Sinis discessisse ubi Chiang Kai-shek in nos saeuire iussit. Equidem opinionem nonnisi meam exprimo. Postquam enim Mao praeses nationalistas fugauit regimenque communisticum instituit, multi e Sinis Taiuaniam petiuerunt. Hi cum Chiang duce diu sperauerunt se Americanis adiuuantibus communistas inuicem repulsuros ut instituta legesque nationalistarum totis Sinis instaurarent. At ubi dux noluit Taiuaniam a Sinis secedere nouae nationis condendae causâ atque ob id so…

De regimine Taiuaniensium (I)

Image
Ut aliquot uestrum legere potuerunt, ferias aestiuas in insula Taiuaniensium agimus. Per hanc peregrinationem mihi datur ut, et distantia et libero tempore fruens, annum praeteritum respiciam. Tot enim terrores, de quibus inter Latine scribentes plurifariam nuper collocuti sumus,  Europam necnon alias continentes recenter percusserunt, ut multi in nationibus oppugnatis dubitent unde calamitates exorsae, quousque tolerandae sint, quibus obseruandis uirtutibus solui possint, quibus ciues doctrinis regi nolint. Cum autem amico comitati Taiuaniensi in urbe Tainan paucis ante diebus cenaremus, uenit sermo in politicam. Tunc ille, ex insula oriundus natusque fere L annos, affirmauit se omnino Taiuaniensem sibi uideri nec quicquam nisi linguam Sinicam cum ciuibus Rei publicae Popularis Sinarum in communi habere. Quod cum diceret, nulla ira in eo inueniebatur: solum enim notabat duas ex Imperio Sinico rebusque nouis XX saeculi ortas esse nationes utrarum Res publica Popularis Sinarum (quae, …

De ciuilitate Taiuaniensium (II) siue de insidiis in urbe Charleroi perpetratis

Image
De nouis insidiis in Belgio perpetratis
Uixdum illud scribere parabam cum in interreti nauigando cognoui nouas insidias terrificas in Belgio perpetratas esse. Dies paene nullus agi potest quin mentio de fanaticis ueniat. Quod ad hanc rem attinet, facinus paucis uerbis refertur: sicarius quidam custodes publicas duas in urbe Charleroi operantes  cultro aggressus uulnerauit antequam inuicem necatus est.
Qui hostes sint
Denuo hic diurnarii notant quantâ cum saeuitiâ scelera eiusmodi committantur, illic moderatores etiamsi omnes nationis copias in opera sint, insidias caecas praedici nequire, nec nobis mirandum si tales in futuro repetantur.  Equidem nuper scribebam praesidi ministrisque nostris placuisse in pluribus islamicis terris bellum gerere neque eos territores qui nostrates oppugnent, ullo alio nomine uocandos esse nisi hostes. Quin etiam facinora uindicare solet Ciuitas Islamica perpetratores honoratura more militum uel, si morte occubuerint, martyrum.  Haud dubium est quin haec n…

De ciuilitate Taiuaniensium

Image
Dum tempus mihi in Taiuaniensium insula uaganti deest ut longas litteras componam, nuntiolum tamen uobis mitto ne reprehendar quod lectores neglegam. Interdum et dulce et utile est natione abire res ipsas rectius respectum. Sicut aliquot uestrum sciunt, linguam Sinicam praeter Latinam Graecamque   didici atque aliquantisper docui. Cum alioquin longa temporis spatia in Asia manserim, culturam moresque Orientis pro expertis obtineo. Itaque ubi statum Francogalliae hodiernum contemplor eumque cum Taiuaniensium societate comparo, haud paulum de nationibus Europaeis inquietor. Nam enimuero Taiuanienses, quorum insula Res publica Sinarum quoque uocatur, cottidie cum uicinis continentalibus (qui Mao praeside Rem publicam Popularem Sinarum ex doctrina communistarum condiderunt) pugnant autonomiam ac democratiam seruandi causâ. Haec pugna etsi recenter magis ad negotia nummeraria quam ad arma attinet, nationem cunctam tam arte concitat ut ciues, libertates ciuicaque iura seruandi cupidi, con…