Quomodo "terrorismus" aptius uocari possit

Dignissimos lectu nuntios nuper legi a femina Singapurensi (hic) Nemineque (illic) de facinoribus terrificis scriptos. Horum uterque dubitabat quomodo tales impetus eorumque perpetratores nobis  uocandi essent. Cum illa uocabula quibus scriptores latinitatis recentissimae utuntur collustrat, tum hic in historia requirit quae ueteres uerba rebus similibus aut adhibuerint aut creauerint.
Equidem quendam de nouis uocabulis componendis scrupulum concipere soleo, ne res ipsas male ob nouitatem intellectas in uerborum uanitate diutissime concludamus. Nonne est uocabulorum res in categorias redigere? Idcirco si duo paria in distinctas subsumpta erunt, difficile erit, ut mi uidetur, discernere quibus uinculis coniungantur, unde utraque processerint, quo remedio utendo soluenda sint.
Sic, cum "terrorismum" dicimus, minus scelera quam modum operandi designamus. Nonne uero nostrâ plus interest perpetratores scelerum quam rationem pugnandi  uincere? Quidnam est "terrorismus" nisi repetitio scelerum quâ hostes terrificentur? Haec eiusque modi facinora pertinentius "terrifica" (etsi huius uocabuli significatio in Anglica lingua differt) quam "tromocratica" uocari opinor.
Item ueteres Iouem "territorem" appellare solebant quia mortales fulminibus de improuiso percuteret. Inde illa Ciceronis comparatio: fulmina belli. Quapropter nobis nuncupaturis eos qui nos sceleribus caecis perpetrandis territant, satis esse arbitror ut de "territoribus" loquamur. Id uocabulum enim et facilius intellectu et latinitati congruentius mihi esse uidetur quam "tromocratae".
Postremo "terrore" uel "territione" uti malo (prout aut sensorum aut rationis pugnandi mentionem faciam) quam hoc "terrorismo" quo et scelerati et scelera confunduntur. Quod eo apertius fit quotiens gubernatores aiunt nobis cum "terrorismo" pugnandum esse.
Ceterum Nemo addebat quod nostri "tromocratae" et latrones paulum inter se differunt. Utrique enim, more coniuratorum, pro causa communi pugnantes scelera committunt.
Etiamsi causa hodierna facile conspicitur (nam Ciuitas Islamica flagitat ut leges religionemque suam uniuersis imponet), tamen  eius amplitudine inquietor quoniam territores, una fide freti sed in diuersis omnium continentium nationibus iamdudum habitantes nobis necopinato nocere possunt.
Dum me haec scribente factio non solum ubique sparsa sed numerosa quoque reliquos homines terrificat, nationes nostras fugit humanitatem ipsam obsideri.

Commentaires