De uocabulis nostri temporis siue initium narrationis

Meâ multum interest uocabula inuenire quibus res nostri temporis idonee exprimantur. Idcirco, ut forsan scitis, ea quae aut in interrete comperi aut ipse in componendo creaui, colligo et in indice conscribo si mihi utilia paruerunt. Hodie nouo operandi modo, uelut ludo, me dedi. Nam mihi libuit initium paruae narrationis scribere ubi concepta recentiora plurima accumulaui. Monstrum uobis trado:

Illo uespere Petrus Lycaeum solito serius reliquit. Is enim scholasticus classis secundi, studio insignis, exspectauerat dum consilium professorum finiret ut ab condiscipulis electis audiret utrum congratulationes sibi praemio primi trimestris attribui possent necne. Quo gaudio completus ut primum ore subridente birota uehens domum adiit, computatrum gestabile horam circa XX aperuit. Pater eius, nuntio laetus, dixit cunctos post dimidiam horam quam mater a labore regressa esset, cenaturos esse. Hoc tempore se cenam paraturum esse, et Petrum epistulam electronicam per Facebook auiae missurum ut eam de libello notarum optimo certiorem faceret.
Neque adulescentulus prius sedit quam clauem operatoriam pressit. Frustra. Tunc animaduertit rudentem transformatri conexum non esse. Cum accumulatra energiam non iam conseruarent, oportebat computatrum fluxu domestico ali. Tum genua inclinans spinnam in capsellam muralem inseruit, dein systema denuo initiare coepit. Interim capsam scrutatus usb clauem e graphiario prompsit. Haec ex adaptatro SD chartulam accipienti constabat. Id machinamentum praeferebat quo commodius indices musicos omnes formae MP3 gestaret et sophophono haud secus ac tabella electronica uel computatro gestabili audiret.
Windows eum orauit ut signum suum sub nomine usuario inscriberet. Pauca post minuta claue in portum uelocem insertâ, iconem sui nominis mure bis pressit ut libellum notarum PDF formatum uideret. Tunc existimans illud auiae fore ut placeret, exemplar documenti in mensa systematis seruauit, quod automatice in nube electronica regestum est. Inde hoc in categoriam participatam deposuit ubi auia reperiret. Sed cum Facebook in nauigatro adire uoluit et sedes interretialis poposcit ut propter conexionem insolitam rogatis secretis responderet computum recuperandi causa, intellexit sibi difficultatem ineditam soluendam esse: eius enim identitas usurpata erat.

Valete!

Commentaires