De statu urgentium siue quare opus sit Francogallis nouo regimine

Dum, caede Nicaeae a territore perpetratâ qui pro Ciuitate Islamicâ ad C homines autoplaustro illisit, in parlamento Francogallico agitur ut lex de statu urgentium (état d'urgence) quartum prorogetur, nonne oportet dubitare quid ea uocabula quibus cottidie utimur, reapse significent?
Siquidem opus nobis temporario legum apparatu fuit ut res urgentes gererentur, talis exceptio in constitutione democraticâ repeti non potest, quatenus libertates eo temporaliter minuebantur ut difficultates soluerentur. Si autem moderatores nationis hodie petunt ut idem apparatus prorogetur, nobis necessario concludendum est hos non solum minime obtinuisse ut difficultates soluerent, sed ob id quoque libertates ciuium omnium frustra minuturos esse.
Nam uos qui latinitate comminus utimini, non fugit quantum inter Syllam et Cincinnatum distulerit: hic enim dictator VI mensibus creatus citra sedecim dies bellum confecit, ille paucis annis in Populares cum uictimis multis saeuiit.
Francogallos igitur in tantum discrimen reduci existimo ut eis inter illa duo optandum sit: siue impune sinant moderatores impotentes minutis iuribus ciuicis  officio non fungi, siue regimen mutent ut noui electi, mandato praediti, pacem et concordiam ciuilem restaurent.

Commentaires