Cur multitudo in Guiana Francogallica litteras nesciat

Saepissime nomen Guiana Francogallica nihil apud eos qui non iam huc uenerunt, suscitat nisi paucas imagines ex quibus Indi Americani, silua Amazonum, siue Infernus uiridis, illi «bagnes» siue ingentes carceres deportandis furibus, necatoribus necnon opinionis damnatis. Ad haec adiciuntur et cultura creola, seruitio orta, et Europaeum Spatii Investigationis Institutum (ESA) in urbe Kourou situm unde missilia Ariana, Vega Soyouz-que eiaculantur.
Guianae uero, regioni Francogallicae et solis Unionis Europaeae finibus in America Meridionali sunt multae difficultates quas natio uix gerit et hic mihi hodie denuntiare libet.
Nam in eo territorio quod quanta Lusitania est, dinumeratur ex regionibus Francogallicis secunda post insulam Maiottam maxima pars rata illitteratorum. Politici expertissimique cum huius prodigii causas inuestigant, multitudinem immigrantium saepe incusant quod in Brasilia, Surinamia uel Haitia nati atque a paupertate statuque uitae laborantes linguam Francogallicam nesciant. In hoc nihil falsi: utpote qui tradant XXX pro centum hominibus in Guianâ aut aquae ductu aut ui electricâ domi non fruantur.
Quod cum dixerunt, limen scholae transire non audent. Tunc enim silentio pudico omittitur quam in pessimis condicionibus pueri discere soleant. Etsi calor aeris in Amazonia plerumque a matutino ad uesperum XXX gradus Celsii superat, discipuli magistrique plurimarum scholarum sine temperatione aeris (immo sunt quibus ne flabellum quidem electricum) laborant. Meridiano autem  pueri et adulescentuli in uiis relinquuntur quia popinae scholasticae nisi perpaucis nimis procul incolentibus desunt. Plures uidelicet, loco humili orti, ne spem quidem prandii exspectant. Deinde post duas horas quam aer calidissimus factus est, professores usque ad finem postmeridiani discipulos sopitos docere conantur.
Haud dubium est quin pueri, iam linguae Francogallicae nescii, tantulo lucro doctrinas sumant  iisque minime succedat ut legant. Haec fiunt in regione Kourou quae ciuitas spatii Europaea uocatur. Talia scilicet tam incredibilia ut iure dicar ficta narrare.

Valete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11