Credo quia absurdum

Dum Graeci tantis aerumnis uix supersunt, Francogalli nuper aere alieno oppressi legem uehementer promulgauerunt ut iuribus laborantium minutis oeconomiam roborarent. Sic expostulationibus Commissionis Europaeae parebunt et exemplum Germaniae sequentur. Interea Unio quae ex crise argentaria anni LLVIII nondum ressurrexit, uiribus suis haud freta ac nescia quomodo incursus migrantium moderandi sint, iam impedit ne ciues libere inter nationes Europaeas commeent. 
Nunc audimus Barrosum quendam, pristinum praesidem Commissionis Europaeae, qui minime obtinuit ut continentem seruaret, tamen mox apud argentarios Americanos Goldman Sachs pro consiliario operaturum esse. Mirum quantum iidem qui nuper Europam paene perdiderunt, hodie eum benigne accipiant qui nos non seruauit. Debilitatine an contemptioni tantum utrorumque dedecus attribuemus? An ambabus? Sine dubio Britanni possunt ridere qui Unionem relinquere plebis scito decreuerunt, neque eorum iam interest rogato flagotioso respondere.
Interim Instituta Bruxellensia in Lusitaniam Hispaniamque saeuire parantur quae nimium publice impendant. Quamquam docti non desunt qui demonstrent cunctas nationes Europae conuergere nequire nisi opes large diuidantur, neque exemplum negotationum Germanicarum reliquae Unioni adhiberi posse. 
Nam Germania, sita in media Continente, non modo bona ab operariis Europae orientalis minore sumptu producta in occidentali uendit sed etiam tota in exportandis rebus multum amitteret si nationes uicinae uenalia importare desinerent. Idem uero argumentum si in Americam translatum erit, manifestum uidebitur. Nemo ibi quereretur si insulae Hawaai, in Oceano remotae, non succederet ut aut potentiam nummariam New York aut fabricatoriam Chicago adaequaret. Quapropter reditus uectigalium tributorumque inter ciuitates partim diuiditur ut regiones oeconomice dissimiles inter se cohaereant. 
Ciues uero nostri etiamsi infimam tributorum partem circa 2 pro centum rebus Europaeis dedicant, retributionem huius modi inter nationes Unionis augeri recusant. Inde oeconomica segregatio quae cottidie inter nos crescit, inde  steriles incusationes quibus alii pigritiae, alii inertiae, alii improbitatis suspiciuntur.
At commissarii nostri talibus argumentis surdi esse uidentur. Ut pauca dicam, siqui se Unioni Europaea fauere hodie profitentur, non dubium est quin fide firmissima nitantur. Nonne Tertullianus aiebat se credere quia absurdum?

Commentaires