Articles

Affichage des articles du juillet, 2016

Quomodo "terrorismus" aptius uocari possit

Image
Dignissimos lectu nuntios nuper legi a femina Singapurensi (hic) Nemineque (illic) de facinoribus terrificis scriptos. Horum uterque dubitabat quomodo tales impetus eorumque perpetratores nobis  uocandi essent. Cum illa uocabula quibus scriptores latinitatis recentissimae utuntur collustrat, tum hic in historia requirit quae ueteres uerba rebus similibus aut adhibuerint aut creauerint. Equidem quendam de nouis uocabulis componendis scrupulum concipere soleo, ne res ipsas male ob nouitatem intellectas in uerborum uanitate diutissime concludamus. Nonne est uocabulorum res in categorias redigere? Idcirco si duo paria in distinctas subsumpta erunt, difficile erit, ut mi uidetur, discernere quibus uinculis coniungantur, unde utraque processerint, quo remedio utendo soluenda sint. Sic, cum "terrorismum" dicimus, minus scelera quam modum operandi designamus. Nonne uero nostrâ plus interest perpetratores scelerum quam rationem pugnandi  uincere? Quidnam est "terrorismus"…

De statu urgentium siue quare opus sit Francogallis nouo regimine

Image
Dum, caede Nicaeae a territore perpetratâ qui pro Ciuitate Islamicâ ad C homines autoplaustro illisit, in parlamento Francogallico agitur ut lex de statu urgentium (état d'urgence) quartum prorogetur, nonne oportet dubitare quid ea uocabula quibus cottidie utimur, reapse significent? Siquidem opus nobis temporario legum apparatu fuit ut res urgentes gererentur, talis exceptio in constitutione democraticâ repeti non potest, quatenus libertates eo temporaliter minuebantur ut difficultates soluerentur. Si autem moderatores nationis hodie petunt ut idem apparatus prorogetur, nobis necessario concludendum est hos non solum minime obtinuisse ut difficultates soluerent, sed ob id quoque libertates ciuium omnium frustra minuturos esse. Nam uos qui latinitate comminus utimini, non fugit quantum inter Syllam et Cincinnatum distulerit: hic enim dictator VI mensibus creatus citra sedecim dies bellum confecit, ille paucis annis in Populares cum uictimis multis saeuiit. Francogallos igitur in …

Credo quia absurdum

Image
Dum Graeci tantis aerumnis uix supersunt, Francogalli nuper aere alieno oppressi legem uehementer promulgauerunt ut iuribus laborantium minutis oeconomiam roborarent. Sic expostulationibus Commissionis Europaeae parebunt et exemplum Germaniae sequentur. Interea Unio quae ex crise argentaria anni LLVIII nondum ressurrexit, uiribus suis haud freta ac nescia quomodo incursus migrantium moderandi sint, iam impedit ne ciues libere inter nationes Europaeas commeent.  Nunc audimus Barrosum quendam, pristinum praesidem Commissionis Europaeae, qui minime obtinuit ut continentem seruaret, tamen mox apud argentarios Americanos Goldman Sachs pro consiliario operaturum esse. Mirum quantum iidem qui nuper Europam paene perdiderunt, hodie eum benigne accipiant qui nos non seruauit. Debilitatine an contemptioni tantum utrorumque dedecus attribuemus? An ambabus? Sine dubio Britanni possunt ridere qui Unionem relinquere plebis scito decreuerunt, neque eorum iam interest rogato flagotioso respondere. I…

Cur multitudo in Guiana Francogallica litteras nesciat

Image
Saepissime nomen Guiana Francogallica nihil apud eos qui non iam huc uenerunt, suscitat nisi paucas imagines ex quibus Indi Americani, silua Amazonum, siue Infernus uiridis, illi «bagnes» siue ingentes carceres deportandis furibus, necatoribus necnon opinionis damnatis. Ad haec adiciuntur et cultura creola, seruitio orta, et Europaeum Spatii Investigationis Institutum (ESA) in urbe Kourou situm unde missilia Ariana, Vega Soyouz-que eiaculantur. Guianae uero, regioni Francogallicae et solis Unionis Europaeae finibus in America Meridionali sunt multae difficultates quas natio uix gerit et hic mihi hodie denuntiare libet. Nam in eo territorio quod quanta Lusitania est, dinumeratur ex regionibus Francogallicis secunda post insulam Maiottam maxima pars rata illitteratorum. Politici expertissimique cum huius prodigii causas inuestigant, multitudinem immigrantium saepe incusant quod in Brasilia, Surinamia uel Haitia nati atque a paupertate statuque uitae laborantes linguam Francogallicam ne…

De uocabulis nostri temporis siue initium narrationis

Image
Meâ multum interest uocabula inuenire quibus res nostri temporis idonee exprimantur. Idcirco, ut forsan scitis, ea quae aut in interrete comperi aut ipse in componendo creaui, colligo et in indice conscribo si mihi utilia paruerunt. Hodie nouo operandi modo, uelut ludo, me dedi. Nam mihi libuit initium paruae narrationis scribere ubi concepta recentiora plurima accumulaui. Monstrum uobis trado:
Illo uespere Petrus Lycaeum solito serius reliquit. Is enim scholasticus classis secundi, studio insignis, exspectauerat dum consilium professorum finiret ut ab condiscipulis electis audiret utrum congratulationes sibi praemio primi trimestris attribui possent necne. Quo gaudio completus ut primum ore subridente birota uehens domum adiit, computatrum gestabile horam circa XX aperuit. Pater eius, nuntio laetus, dixit cunctos post dimidiam horam quam mater a labore regressa esset, cenaturos esse. Hoc tempore se cenam paraturum esse, et Petrum epistulam electronicam per Facebook auiae missurum ut e…