Quomodo Unio Britannis relinquenda sit

Undique contraria de Brexitu exaudimus posteaquam Britanni plebis scito ex Unione Europaea exire optauerunt. Utinam mentem de re lucidam seruemus! Idcirco pauca memorare uelim ne odium inutile in continenti nostro concipiatur.
Primum omnium, recordemur Unionem Europaeam Regno Unito relictum iri neque Europam ipsam. Nolite quicquam absurdi in hoc suspicari: Galli et Britanni ante Caesarem commercari solebant nec dubium est quin eorum posteri post foedus Olisibonis, commercari pergant. 
Ad haec adiciam quod J.-Cl. Juncker nuper uerba tam confusa quam periculosa propagans arguebat Britannos quasi proditores se habituros esse si electores  secessioni fauerent. At, edepol, Unio Europaea minime natio est, nec ciuitas foederalis nec confoederatio, sed coniunctio ciuitatum liberarum quae foedus Olisibonis una icerunt. Nonne hoc in parlamentis democratice electis latum est? Quam ob rem nisi libertas vana sit, quatenus formae legitimae observantur, populus liber quam legem per electos fert, eam abrogare potest. Qua re utpote quod ius ex Unione Europaea exeundi sub articulo L foederis inscriptum sit, ob id secessio Regni Uniti constabit magis ex seiunctione conventionali quam ex divortio flagitioso.
Alioquin me taedet quam temere diurnarii causas Brexitus explicent. Sunt enim nonnulli ab quibus pars dimidia Britannorum alienigenas odisse dicantur. Cum talia referunt, omittunt quantulum Unioni successerit ut mala ciuium beniuolenter solueret. Sic, ut puta, Graeci fuerunt et testes et uictimae quibus reformationes oeconomicae magna ui impositae sunt. Ad haec, non modo migrationes moderari nequimus sed etiam profugos ex miseria laborare patimur. Inde patet quantulum de statu uitae in Bruxellensibus institutis agatur.
Si autem inspicimus cur maior Britannorum pars Brexitui faueat, dum meminerimus Regnum Unitum se dedisse gubernationi neoliberalium paulo post annum LXX M. Thatcher moderatrice et easdem rationes  toti Unioni Europaeae ita adhibitum iri ut segregatio inter ditiores et pauperiores usque ad hoc tempus creuerit, hinc facilius intelligi potest cur populus gubernamen rei publicae gerendae capessat et antemnas alio tendat. Etiamsi ii qui de hoc consentiunt, minima Britannorum pars sunt atque ideo Brexitui fauent, alienigenas non continuo oderunt.
Ceterum eius paupertatis ubique in Europa conspicuae me pudet quam nostris liberis legabimus. Equidem scio opus nobis tempore futurum esse ut nouum uiuendi modum cum Britannis inueniamus. Nonne ad hoc rectores administrosque publicos large remuneramur? Illud certe  praeter ceteras res spero his tandem successurum esse ut inuentâ ineditâ uiâ quâ tantum indigemus, commoda omnium ciuium instaurent eorumque statum uitae perficiant. Parui scilicet constat in aqua baculo scribere...

Otium et reges prius et beatas
              Perdidit urbes. (Catullus)

Valete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11