Hodie annorum numerum metior

Hodie annorum numerum metior. Nam diu lingua latina sine molestia usus fui ut componerem. Sic in thermopoliis sedere solebam deliciosas horas triturus. Ibi nugulas scribebam sine glossario: adulescentuli enim mei pars fuerat latinitas. Itaque si quod nos coniungit mihi nuncupandum esset, intimitatem dicere mallem quam familiaritatem. Quamvis stricta inter duos amicos vincula fuerint, fit ut propter utriusque negotia, longam absentiam, studia inter se diversa convivere desinant. Alter sine odio alterius alias vacat. Qui invicem necessarios novos sibi contrahit. Amicos cum haec animadvertunt, mirantes quantum inter se spatium imponi passi sint, neglegentiae  paenitet. Nihil tamen mutari potest: e pristino contubernio gignitur aut amicitia matura aut veneratio sincera. Sicut non credo hominis boni esse ut  amicorum fidelium ob incuriam obliviscatur, ita illud pro certo obtineo quod  intimitas nonnisi vix refovetur.
Aliquid simile inter me et latinitatem evenisse videtur: Nam post multas peregrinationes in quibus et loca et negotia mutans officiis variis functus sum, nuper ad pristina revocatus sum.
At ego in hac repetitione quasi similitudinis venenum idcirco notaui quod etsi eadem atque antea efficio, tamen animo dissimili utor. Huius rei exemplum illud: quamvis libros Latinos legere mihi magno gaudio sit (adhuc enim cum facilitate latinum intelligo), quotienscumque ipse componere incipio, vocabula tam aegre mihi succedunt ut voluptatem scribendi amittam. Itaque postquam diu cogitaui, primum statui latina lingua ne iam uterer. Mox uelut si animus huius consilii rationes quaerebat, aliquid vani in latinitate componenda inesse arbitrari coepi.
At nunc si res ipsas inspicio et animum mentemque meam interrogo, permanet in imo pectore inopia uel cupido. Opus est mihi latina lingua. Quamquam natura eius necessitudinis, ut dixi, haud similis est, libet ad primos amores interdum revenire tanquam qui bis terve in annum epistulas amicis longinquis mittunt.
Sic magna cum voluptate mihi fingo latinam linguam instar amicae veteris cui satis fidam ut cogitationes, sententias, amores odiaque mea ei fatear.

Valete!

Commentaires