De prelo et diurnariis

Paucis post diebus inibit aestas qua signum feriarum initio dabitur. Labor rarior fit, eoque improbior quod multas horas sedentes rebus legitimis cum insolitis tum minimi momenti operam damus. Interim animus meus quem tanti vacui taedet, aliud negotium quaerit. Itaque linguis recognoscendis studere statui. Inde non modo Sinicam refoueo sed etiam quod Antiquitatem spectat, ad veterem amorem reuenio: ut lexicon latinitatis hodiernae componam.
Eodem tempore nouissimum librum lego ab eo claro philosopho scriptum qui Universitatem Popularem in urbe Caen condidit. Is dum inuestigat quomodo in Francogallia fautores factionum a sinistra et a dextera positarum iam L annos inter se egerint, demonstrat utramque factionem postquam  sinistra regimen dexterae imitata sit, quamquam dissimilibus uerbis utantur,  proposita et consilia similia adsequi. At ambos potestatis seruandae causâ hostem communem  iisdem uocabulis, tanquam nefarium, designare, quae factio extremae dexterae Frons Nationis uocatur. Idem addit quod cum id faciunt, aduersarium suum totum sine ulla inuestigatione tantopere abominantur ut et de eo cogitare et facta rumore dinoscere recusent. Quamobrem opinio populi parui aestimatur cum ad suffragium uocatur, quia factiones a sinistra et a dextera hinc eandem rationem gubernandi laudant illinc relicua nefanda esse profitentur. In tali ergo uocabulorum usurpatione necesse est significationes confundere ut res minus quam effectus ualeant. Ut puta, is qui se patriam amare affirmarit, simul alteras nationes odisse accusabitur.
Mihi quidem conanti res nostri temporis in linguam latinam transferre, oportune cadebat ut philosophus scistitaretur quid uocabula significatione secundum rationes gubernandi differrent. Nam ego quoque requiro quid intimi in locutionibus veterum insit quod rebus hodiernis adhibeam.
Sic id quod Britanni «press» appellant, dubitabam quomodo Latine uocaturus essem. Primum repperta uocabuli origine «prelum» proposui quod ab Antiquitate raptum nos ad artem imprimendi adducebat.
Quae inuentio mihi parum satisfecit quatenus multum hodie inter Gutenberg et diaria electronica differt. Ad haec, pro pudor, post septimanam demum recordatus sum Romanos quibus abstractio displiceret, saepe concreta notionibus praetulisse. Prae illo «press» multitudo hominum inuestigantium, informantium, acta diurna tradentium se praesto habebat, i. e. diurnarii ipsi.
Nonne est translatorum semouere ab litteris ut significationem servent? Nonne est ueritatis res ipsas uocabulis idoneis reddere? Nonne est hominis probi facta dictis sedulo conformare? Ne sutor scilicet ultra crepidam...

Valete!

Commentaires