De Francogallis mala in loco laborandi ferentibus

Ante paucos dies nuntiolum de malis praefectis composui qui collaborantes suos contemnunt ac ideo et operae in res conferendae et omni nationis oeconomiae nocent. Illud hodie mihi addere liceat (nam hoc pro experto obtineo) quod in Francogallia, ut sentire potui, saepius quam in ceteris civitatibus ubi laboraui, operarii et administri publici laborem pro ingrato habent, praefectis diffidunt, numerum horarum in loco laborandi agendarum minutum iri sperant, superiores timent vel interdum oderunt, immo ob eosdem cum aegrotant tum se necant. Equidem Francogallos qui ad novam legem de labore abrogandam reclamant, errare existimo. Minus enim de horis quam de gubernatione tractandum est.

Huius accipite exemplum illud (quod scilicet fictissimum est):

Is praefectus, de quo recenter scribebam, ab suo superiore prohibitus erat ne quidquid mihi efficiendum Jovis et Veneris diebus mandaret. Quo tempore ut in epistula publica stipulabatur, mihi utendum erat ad alia officia. Sic rem difficilem apparaui quae jovis die proximae septimanae fieret. Multis ad hoc convocatis eorumdemque epistulis mandatoriis receptis, iam gaudebam de successu nostro. Necopinato in quoddam concilium eodem die ab praefecto vocatus miratusque quod tali tempore subito accersebar, certior factus sum ea mihi postponenda  esse quod a superiore mandata essent. Miror denuo, arguens non modo de momento alterius rei sed etiam de privilegio superioris. Nihil respondet praefectus, e loco exit, me solum relinquit horas fere duas. Cum revenit, ridens iubet me facessere. Inscius utrum facerem, nuntium electronicum superiori misi. Responsum brevissimum sine mora accepi in quo rem a se mandatam postponere iubebat. Postridie paulisper de tam miro consilio inquiro atque nonnullis collegis interrogatis audio praefectum meum etiam ab superioribus metui nec ulli parere, blanditiis odioque uti ad collaborantes dividendos, nihil tentari in eum.
Neminem de ulla re incriminor, miror magis quanti sit operae pretium si iubentes impediant ne iussa efficiantur. Ad hoc adiciam quod nullius lucri nationi est si pecunia ex aerario publico solvitur superioribus auctoritate praepollere non audentibus. Haec et aliae huiusmodi causae mihi esse videntur tantorum malorum quae multi laborantes in Francogallia cottidie ferunt.

Salvete.

Commentaires