De Brexitus argumentis

Multum iam de Brexitu agitur. Undique dubium utrum Regnum Unitum Britanniae et Hiberniae Septentrionalis particeps Unionis Europaeae mansurum sit necne. Nouissime statio teleuisionis Belgica utrorumque argumenta memorabat. Ut parua dicam, Jeremy Corbyn, dux factionis Laboris , affirmabat Unionem territorium securum idoneumque commercio esse. Cui pristinus praefectus Londinii respondere nationi esse recuperandam libertatem quam Europa furata esset.
Nemo enim mentitur. Nam siquidem ciues in tota Unione bona libere et secure mercantur, tamen negari non potest  eam in institutis conditam esse quae nonnullis plebiscitis reiecta essent, ac Commissionem Europaeam utpote quae sine suffragio populorum elegatur, minima democratica legitimitate frui. Haec disputatio igitur, quoniam Britannis post paucos dies aut adnuedum aut abnuedum erit, apud diurnarios redigitur ad oppositionem libertatis et commercii prout siue Brexitui siue integrationi Europaeae faueant.
Paucis cum uerbis, si nobis, uelut Britannis, optandum esset inter securitatem oeconomicam et libertatem, nonne conaremur ut libertatem uindicaremus? Equidem scilicet tantas illecebras in hoc seruitio inuenio ut Hollande, Juncker Merkelque usque ad sacrificium iurum ciuicorum sequar. 
In aquam scribo: sententiam ab his non rogor.
Valete!

Commentaires